Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (321)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam fuit qui juventutem suam et totum tempus suum expendens ad vituperium Dei, dum infirmaretur et videret magnam multitudinem demonum astantium, incepit clamare: "Date mihi inducias, obsecro, saltem usque ad mane !” Tunc unus demon respondit: "In luto fetidissimo semper fuisti et cum posses surgere ibi noluisti. Ignem comburentem omnia bona spiritualia in domo tua habuisti, et cum haberes aquam extinguere neglexisti. Deus pro promotione mirabili cum literis scriptis in sua carne et cum sanguine suo te vocaverat, et ire totaliter contempsisti, malum elegisti et malum habebis. ” Et arripientes eum ad infernum traxerunt.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para