Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (326)

Item ad idem. Refert Petrus Alphonsus quod semel fuit quidam latro qui ingressus est opertorium cujusdam mercatoris in quo erant omnia jocalia, vasa argentea, panni serici et armature militum multe nimis. Qui aperiens omnia armaria in prima parte noctis revolvit et respexit omnia jocalia et arnesia que erant ibi. Tandem in secunda parte noctis respexit omnia vasa aurea et argentea diversorum generum, que erant in secundo, in alia omnes pannos sericos et laneos que erant in tercio, et in quarto omnia genera armorum que erant in quarto. Et cum tunc aurora esset, dominus hospicii surrexit et latronem cepit et curie tradidit. Et cum esset judicatus suspendio et nudus exspoliatus esset in pede furce, dixit: "Heu ! miser ubi sunt tot pulcra jocalia, tot pulcra vasa aurea, tot mutatoria vestimentorum, tot pulcre armature sicut tu tenuisti ista nocte in manibus tuis ? Nunc video quod verum est proverbium commune: "Qui tempus habet et tempus exspectat, tempus deficit ei. ” Et sic suspenditur sine illis. " Iste latro est homo, sed iste mercator est Deus. Opertorium ejus est universitas creaturarum, nox est vita presens. In primo continentur delicie, vana gaudia, pulcritudines que respiciuntur in prima parte noctis, juventutis. In secundo sunt divicie, redditus et cetera, que contemplantur in secunda parte noctis. In alio sunt honores, promotiones, vanitas vestium, que respiciuntur in alia parte noctis. In alio sunt nobilitates, potentie et cetera que respiciuntur in ultima parte noctis. Tandem in aurora mortis Deus surgit et capit hominem et ad judicium suum ducit. Tunc spoliatus omnibus bonis dum judicatur damnationi, incipit dicere intra se: "Ubi sunt delicie, vana gaudia, divicie, honores, nobilitates et potencia? Omnia evanuerunt, quia tempus habui penitendi et tempus exspectavi et tempus deficit. ” Et sic miser suspenditur in inferno.

Indexed exemplum: TE019381
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para