Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (327)

Item ad idem. Fingitur fabula quod aquila rex avium semel -[f° v°]- congregavit perlamentum suum, in quo fuerunt omnia genera avium, ut ex eis servitorem sibi eligeret. Tandem exposuit eis dignitatem regni et ideo petivit ut sibi assignarentur comites et barones ad suam associationem, milites et scutiferos scilicet et domicellos ad suum servicium, advocatos ad prosecutionem causarum, capellanum et clericum ad complementum capelle. Tunc habito et deliberato consilio, assignaverunt ut grifaldi essent comites, li anstor barones, falcones milites, sparverii scutiferi, columbe domicelli, pica advocatus, gallus capellanus. Sed modo fuit questio de clerico; aliqui dixerunt de philomena, sed quia nesciebat latinum non fuit accepta a rege; aliqui dixerunt de calandra et eadem ratione fuit refutata; et requisitis omnibus nulla avis inventa est que sciret bene loqui latinum nisi corvus, qui licet esset turpis et haberet malam vocem, quia sciebat dicere:” Cras ", factus est clericus regis. Qui attendens ad pulcritudinem aliarum et turpitudinem propriam, licenciam petivit a rege radendi tonsuram suam et barbam, abluendi caput et componendi se. Qui cum iret invenit cadaver fetidum et posuit se super, et factus est turpior quam esset prius. Tunc appropinquante hora officii, missum est pro eo; qui ait: "Cras, cras. ” Secundus nuncius mittitur et eodem modo respondit. Tercius accessit, et visa obstinatione sua, projecit jaculum et interfecit eum ac in luto posuit. Loquendo spiritualiter ista aquila est Christus benedictus qui in arbore crucis velut aquila sua brachia extendit, et iste voluit habere servitores ydoneos. Unde habuit patriarchas sicut comites, apostolos sicut barones et principes, martires perfectos sicut milites, innocentes sicut scutiferos, prophetas, evangelistas, doctores, sicut advocatos, confessores sicut sacerdotes, virgines sicut domicellas. Licet peccatorem fetidum et nigrum tanquam corvum habuit suum clericum, qui attendens ad pulcritudinem aliorum et voluit se abluere per penitentiam, sed dum accedit, occurrunt sibi delicie carnis, amor parentum, amor rei terrene in quibus implicatus immundior efficitur quam esset prius. Tunc Deus mandat sibi tres nuncios. Primus est interna inspiratio et externa predicatio, nec auditur iste nec predicatio custoditur, sed dicit: “ Cras, cras convertar. ” Secundus qui est afflictio, tribulatio, infirmitas et perditio rerum, tandem mittitur et eodem modo respondet. Tandem mittitur tercius et iste est mors, qui percutiendo eum ponit in luto damnationis eterne.

Indexed exemplum: TE019382
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para