Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (329)

Sexto peccator debet converti ad Deum quia per omnes creaturas predicatur. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam pastor qui propter occupationem custodie gregis nunquam audiverat sermonem. Quadam autem die ingressus civitatem dum in platea predicaretur verbum Dei, transeundo a predicatore audivit istud verbum: "In omni creatura potest peccator quantumcunque rudis accipere exemplum diligendi Deum et declinationis peccati. ” Cum ergo venisset ad nemus et super baculum suum se appodiaret, vidit juxta oves bufonem maximum; tunc ait intra se: "Videamus si est hoc verum quod dixit predicator. ” Et incepit ymaginari conditiones bufonis et dixit intra se:” Istud animal est plenum veneno et corruptione; sed tu es homo habens sensum et rationem; ergo plus teneris Deo quam istud animal. Istud animal comedit terram et fugit alia animalia, sed tu habes panem, habes vinum, incutis timorem animalibus. Istud animal est ita -[f° v°]- deforme sine manibus, sine perfecta virtute; et cum te talem potuit fecisse Deus, cum ergo non fecerit, magis es obligatus Deo. Istud animal nunquam peccavit nec offendit Deum, nec transgressum est ejus preceptum, sed vivit semper secundum regulam sibi datam a Deo. Sed ego vilis peccator nunquam unum preceptum servavi, omnibus viciis me exposui et secundum sacramenta ecclesie me non rexi. Iste laudat Deum per suam vocem, ego nec orationem dico. ” Et dum sic meditaretur, contricio et fletus maximus invasit eum, et informatus per quendam sanctum pretereuntem in sanctitate Deo servivit.

Indexed exemplum: TE019384
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para