Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Chorea (338B)

Item. In ymno Cquocumque pergis virgines Sequuntur atque laudibus his similibus Scripture verbis adjecit probabilem rationem, dicens: "Scisne quod beatitudo sanctorum est in omni desiderabilium copia et fruitione? Si ergo delectaret sanctos in celo choreas ducere et ibi noncessent non plene essent beati, si carentur aliquo optali, hoc esset contre fidei rationem. " His illa auditis et intellectis porrecta manu choream ad honorem Dei et Sanctissime Virginis Marie devovit. Parentes autem ejus felici ejus proposito delectati, ad petitionem ejus religionis sibi habitum acquirebant. In domo ergo paterna per tres annos Deo obediens, hominibus socialiter patri humiliter studuit famulari. In IV vero anno, dicta soror febre gravissima corruipitur; et de ejus vita ab omnibus desperatur. Cumque eam amici ad suscipiendam extremam unxionem sepius benigne hortarentur, respondit: "Integra fide et summa devotione supplico me inungi cum meus spiritualis pater advenerit, scilicet confessor, quia certa sum quod non moriar eo absente. Rogavi eum et iterum rogavi a meo sponso Jhesu Christo tamdiu inducias vite mee. " Ecce die tercio, frater nichil sciens de egrota a remotis partibus advenit, Dei -[f° 38a]- intuitu benigne recepit humanius tractatur. Cui illa: "Pater sancte, modo debeo vitam conjuntare et de licentia vestra facite me inungi. "Data ergo sacra communione et unxione, a celo oculos non deflexit. Tandem hylari vultu, fratrem alloquitur: "Pater sancte, in conversione mea promisisti michi choream in celis, cujus promissum jam vos liberum esse dico, nam Jhesum et sanctissimam matrem ejus vidi, cum virginibus choream in perpetuo preparatam. Laudate Dominum quod unquam nata fui. Intollerabilem penam sustineo in hiis locis in quibus virgines se huic seculo solent adaptare semper illa jam debet in brevi temporis spatio cruciari, et tunc sine purgatorio evolabo. "Cunctis ergo cernentibus ejus et pre gaudio flentibus exspiravit cum jubilo. Hoc exemplum Johannes Magdeburgensi solebat sepius recitare ad laudem regine Virginis, et a multis creditur eidem evenisse.

Indexed exemplum: TE020130
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para