Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corea (339)

Corea multa mala inducit in nobis. Primo enim demoni facit solatium. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam juvenis monachus ingressus est Purgatorium beati Pancracii, et dum inspexisset ibi horribilia et terribilia tormenta, inter alia videbat unum: videbat enim circulum ibi plenum acutissimis clavis et super illos vidit corisantes incedere. Super eos pluebat continue ignis sulphureus et paulatim dracones qui in medio coree stabant, scindebant viscera eorum et devorabant. Tandem in fine illius circuli erant duo lupi crudelissimi et eradicantes brachia illorum qui erant in corea, sulphur ignitum et sal emittebant per defessationes. Cumque iste quesivisset ab angelo, qui eum ducebat, qualia peccata isti commiserant, respondit: "Isti sunt corisantes. Nam corea est tanquam gladius scindens ex omni parte ante, retro, a dextris et a sinistris, abstractus quia exspoliant se coreis et quicquid inhonestatis habent et attractionis ad malum ibi ostendunt. Lunatus et lucidus est per compositionem et ornamenta varia. Et ideo non est mirum si tales tali gravitate pene affliguntur. ” Cumque ille monachus exivisset et vidisset coreisantes aliquos, clamabat: "Fugite karissime, quia corea ignis est ad quem calefiunt se immundi; unde sicut ignis non durat sine lignis, sic nec corea placibilis est sine mulieribus. "

Indexed exemplum: TE019395
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para