Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corea (344)

Quarto est fatuitatis indicium. refert Jacobus de Vitriaco quod fuit quidam nobilis qui habuit filiam valde castam, et que se multum trahebat a coreis et ab aliis lasciviis mundanis. Cumque increpata fuisset a patre quia gaudiis non adherebat et vanitatibus mundi, respondit illa: "Pater fatuissimum est coreas ducere in hac vita et hoc ostendo per multa exempla. " Primum fuit tale: princeps habens vestem pulcram utitur ea vel dat eam alteri principi, non dat histrioni donec sit antiqua. Princeps -[f° 62]- est Deus, vestis est conversatio, histrio est mundus et ideo non debeo dare florem juventutis mee histrioni. Secunda ratio fuit hec: qui perdidit castrum pulcerrimum et hereditatem infiniti laboris, dum actu eam videt gaudere non potest, et quia nos perdidimus hereditatem celestem et ideo et ceteraI Tercia ratio fuit ista: incarceratus et victus dum moriatur inter inimicos letari non potest, et quia sumus vincti diversis peccatis et inter inimicos ideo et cetera…

Indexed exemplum: TE019400
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para