Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Correctione (346)

Correctio ad hoc quod sit virtuosa debet habere conditiones sequentes. Primo debet esse dulcis. Unde Anselmus refert quod quidam abbas cum mirabili duricia nutriret pueros et corrigeret, nec ex hoc multum virtutes augmentarentur in eis, requisivit Anselmum que esset causa. Tunc Anselmus: "Quia de hominibus facitis bestias, et quantum hoc sit perniciosum ostendo tali exemplo: Si aliquis plantasset virgulam et ex omni parte circumcingeret eam ne dilatari posset, alterum duorum esset: vel esset inutilis vel recubata flecteret se ad yma. Sic pueri et juvenes, dum per asperitatem correctionis circumcinguntur nec exemplum pietatis aspiciunt, vel fiunt inutiles ordinem dimittendo vel returbantur et reflectuntur ad yma, id est ad perversas cogitationes, eo quod non possunt habere exteriorem consolationem. "

Notes:
  • Saint Anselme théologien et philosophe (1033-1109).
Indexed exemplum: TE019402
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para