Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (358)

Item ad idem. Scilicet quod demones confitentur Christum. Accidit in partibus Tholosanis quod dum quidam hereticus pessimus fuisset ductus ad ignem et fuisset in medio maximi ignis, tunc incepit clamare:” Deus meus adjuva me !” Tunc ignis in medio est divisus, et circumquaque divisus non ei nocuit. Secundo accenditur ignis et in eo projectus dum clamasset sicut prius, aqua maxima de celo descendit et ignem extinxit. Cumque populus vellet eum liberare et inquisitorem Fratrum Predicatorum comburere, inquisitor accepto Corpore Christi secrete perrexit ad locum in quo erat preparatus copiosissimus ignis et extrahens Corpus Christi in presencia totius populi sic dixit: "Domine Jhesu Christe qui precepisti zizaniam colligere et in ignem mittere , rogo per hoc sacrum Corpus tuum quod hic est, ut ostendas potentiam tuam super hoc membrum dyaboli, qui negat quod tu es hic in hoc benedictissimo sacramento. ” Cum ergo hereticus fuisset projectus in ignem et clamaret: "Deus meus adjuva me !", demon respondit -[f° v°]- : "Non possum quia Deus verus et verus homo in illa hostia est, qui non solum meum posse abstulit sed etiam expellit, nec hic plus valeam immorari. ” Sed invalescente flamma hereticus est combustus.

Notes:
  • Toulouse, France.
  • Matt. 13, 30
Indexed exemplum: TE019412, TE019414
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para