Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (367)

Septimo cognoscunt ipsum esse pueri. Frater quidam familiaris -[f° v°]- cuidam nobili viro domum ejus frequentabat, et filium ejus unicum plurimum diligebat; et quia puerilia ei afferebat puer sequebatur eum ubique. Et cum ad ecclesiam eum fuisset secutus ubi frater continue celebrabat, stans puer juxta fratrem vidit manifeste in elevatione Corporis Christi puerum in manibus dicti fratris, vidit postea fractionem et sumptionem; et ideo fugit et abscondit se in turri. Quesitus autem et inventus nullatenus venire voluit. Cumque frater ille ivisset ut eum adduceret, puer clamavit: "Salvate me ! Salvate me ! Quia iste vult me comedere sicut comedit hodie unum pulcerrimum puerum !” Inquirentes vero causam dicti, invenerunt quod de sacramento altaris hoc vidisset.

Indexed exemplum: TE019423
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para