Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corpore Christi (368)

Octavo probat eum ibi esse ignis. Legitur in Mariali quod quidam puer filius judei ductus ad ecclesiam Christianorum cum aliis ad communionem accessit. Quod cum patri innotuisset, eum in fornacem ardentem projecit. Quod aspiciens mater, tanquam furiosa civitatem totam vocibus doloribus implevit. Concurrunt Christiani et incendia ab ore fornacis huc et illuc dispergi aspiciunt, et dissipato igne invenerunt puerum quasi super plumas mollissimas discumbentem. Et abstracto illeso ab igne referebat quod mulier illa in cujus basilica panem acceperat, sedens in cathedra cum parvulo filio, me suo pallio ne ignis mihi noceret operuit. Et tunc intromittentes patrem in fornacem consumptus est in momento

Notes:
  • Version trs abrégée dans A: Item. Dicitur in Mariali de quodam filio judei qui in furno positus exivit illesus, et pater ibi positus statim fuit combustus. Quere sub istis vocabulis communicantes, Eukaristia.
Indexed exemplum: TE019424
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para