Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Adulterio (37)

Adulterium multa mala facit.

Primo enim est demonis sacrificium.

Legitur quod cum beatus Andreas concubinam cujusdam prepositi convertisset, tradidit ei Evangelium in memoriam Passionis Christi, et ut peccatum ardentius vitaret; quia vero uxor prepositi adhuc habebat eam suspectam tradidit eam ribaldis ut cum ea complerent vicia. Cum autem duo vestes ejus frangerent et vi vellent eam opprimere, subito ipsa clamante ad Deum mortui ceciderunt. Cum autem uxor prepositi se balnearet cum uno adultero a dyabolo suffocatur. Mulier autem liberata fuit et confortata per angelum, rogabat Deum ut eos suscitaret a mortuis et narrarent quantum erat odibile Deo adulterii peccatum. Qua exaudita et illi resucitati inciperent clamare quod adulterium erat sacrificium demonis, in quo furtum, perjurium et duo carnis vicia simul offerabantur demoni in vituperium Dei.

Notes:
  • Saint André, Apôtre, frère de Saint Pierre crucifié probablement en Achaïe.
Indexed exemplum: TE014113
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para