Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce (373)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam homo fuit qui, ut dicebatur, de nocte ibat cum Bonis Dominabus. Cumque reprehenderetur a quodam sacerdote eo quod videbatur esse figmentum, respondit homo: "Si vultis ire mecum hac nocte ego ostendam vobis veritatem rei. ” Qui consentiens, dum in primo somno nudus surrexisset, invenit ante hostium suum trabem. Quam ille de mandato illius quasi equum ascendit, et inhibuit ne signaret se signo crucis. Tunc subito rapti et portati ambo ad quoddam cellarium maximum. Vidit ibi maximam multitudinem dominarum psallentium ; et quia ibi erant luminaria et mense posite. Dum omnes intrarent mensam ad comedendum, sacerdos sicut consueverat cibaria benedixit. Tunc subito luminaria illa evanuerunt et demones cum maximo impetu inde fugerunt, et sacerdotem illum nudum in Lombardia in quodam cellario solum et inclusum ac super quoddam vas vinaticum relinquerunt.

Indexed exemplum: TE019429
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para