Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce (374)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit apud Tholetum quidam maximus nigromanticus, ad quem accedens quidam scutifer pauper propter divicias se ejus servicio mancipavit. Cum autem quadam die una cum magistro domino suo ad nemus cum ave venatica venisset , visum fuit illi scutifero quod ad ripam cujusdam fluminis venissent, ultra quod erat castrum mirabilis structure. Cumque requisisset magistrum cujus esset illud castrum, respondit: "Domini mei est -[f° v°]- , et cum ipso pernoctabimus et para te ad faciendum homagium sibi. ” Cumque incepissent ambo transire fluvium, speculator castri clamavit qui esset qui fluvium transiret, respondit magister: "Ego sum amicus domini regis. ” Tunc porte aperiuntur, pons tornatilis inclinatur et quadraginta juvenes cum corticiis eis occurrerunt et etiam milites incliti. Cumque introducti fuissent pallacium et rex descendisset de aureo solio, juxta se posuit magistrum et quesivit causam sui adventus. Tunc magister: "Ideo veni ut dites socium meum et ab eo recipies homagium. ” Cumque pro homagio fuisset requisitus ut abnegaret Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, juvenis stupens et dexteram manum elevans signavit se et ait: "Et ego reddo me Patri et Filio et Spiritui sancto. "Tunc subito tota illa curia cum rege et magistro in abissum descendit et solo juvene perterrito remanente.

Notes:
  • Tolède, Espagne.
Indexed exemplum: TE019430
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para