Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce (375)

Item ad idem. Legitur in Libro Dyalogorum quod cum quidam Judeus de Campania iret romam, nocte vero adveniente, necessitate cogente intravit templum Apollinis in quo pertimescens se signavit signo crucis. Tunc circa mediam noctem vidit malignos spiritus congregatos coram quodam presidente. Et cum retulissent que mala contra bonos fecerant, unus inter alios dixit quod inter alia mala que fecerat quod quendam episcopum sanctum amore illicitum cujusdam monialis induxerat intantum quod eam cum palma retro percusserat; tunc exhortatus a preside ut compleret incepta, pre ceteris singularem gloriam optinuit. Tunc Judeus palpitans pre timore intuetur a principe; et cum misisset ministros ut eum raperent, cumque demones venissent ad eum clamaverunt: "Ve! Ve! vas vacuum sed signatum !” Tunc omnes cum magno impetu discedentes nec nocere ei valentes. In crastinum rediens episcopo omnia nunciavit, et baptisatus ab eo Deo diu servivit.

Indexed exemplum: TE019431, TE020131
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para