Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce (386)

Sexto est mortis retardativa. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuerunt duo scilicet vir et uxor in sanctitate et pace viventes. Temptati vero a demone voluntatem habuerunt ambo finiendi vitam suam per suspendium. Cum igitur ex hac temptatione improba et cogitatione importuna tristes efficerentur, nec somnum caperent nec comedere possent, quesivit alter ab altero causam sue tristicie, respondit quod vir super omnia magnam voluntatem haberet se suspendendi. Mulier respondit similiter. Consencientes igitur ambo laqueos coaptaverunt. Tunc similiter ait viro suo: "Domine, consulerem ut prius bibatis de illo vino quod fecimus de quo nondum gustavimus, ut inebriati suavius moriamur. ” Placet hoc viro, vinum defert; quod cum vellent bibere, sicut consueverat, illud signavit et bibit et dedit uxori. Cumque ambo gustassent sic temptatio ab eis recessit et cum confusione ad confitendum statim irent.

Indexed exemplum: TE019462
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para