Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce (393)

Decimo est hominum signativa. Unde dicitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam predicaret de cruce inter alia hoc dicebat: “ Crux Christi est sicut pons quem fecit nobis in quo fecit tres archus. Primus est summa penalitas, secundus est summa paupertas, tercius summa liberalitas. Primum -[f° 69]- fecit contrarium concupiscentie, secundum contrarium superbie, tercium contrarium avaricie. Secundo crux est tanquam navis mercatoris portans Christum benedictum, dans immortalitatem et recipiens mortalitatem, dans divicias et accipiens paupertatem, dans honorem et accipiens contumelias, dans quietem et recipiens laborem, dans gloriam et accipiens ignominiam. Tercium quod dixit est quod vestigium crucis est impressum in homine et precipue in capite in quo est vita et omnis sensus; nam a pilis usque ad summitatem nasi est altitudo et profundum crucis, supercilia oculorum sunt brachia crucis, item a naso usque ad mentum est altitudo et profundum crucis; ut vita hominum sit in cruce et vivat in cruce, qui vult Crucifixum placatum videre. Quarto est sicut scala celi quam vidit Jacob. Quinto est sicut porta celi, unde in figuram hujus post mortem summi pontificis redibant exules ad suas hereditates. Est sicut clavis regia. Est sicut paxillus in medio civitatis in quo reperiuntur amissa. Est sicut sigillum summi regis, est tanquam moneta perfecta. Cum autem hec et similia predictus frater prosecutus fuisset, subito crux fulgida et lucida in medio omnium apparuit, de cujus circumferentia vox audita fuisset narratur: "Lignum vite est his qui apprehendunt eam et quia tu es beatus. "

Notes:
  • Gn. 28, 1213
Indexed exemplum: TE019472
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para