Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce Signatis (394)

Cruce signatis diversa privilegia conceduntur a Deo. Primum est demonum liberatio. Legitur in Libro de Septem Donis Spirirus sancti quod in dyocesi Carnotensi tempore beati Lodowici quidam miles ibat per silvam cum tribus scutiferis. In qua audivit horribiles planctus demonum dicentium: "Ve! Ve nobis! Quia omnia nostra amittimus et jam pro magna parte amisimus propter crucis signationem et susceptionem. Nam tales barones et tales, et nominabant eos suis nominibus, quos diu possideramus amisimus. ” Quod audiens miles territus corruit sed confortatus a scutiferis, cum fecisset crucem de foliis et eam assumpsisset cum voto, demones magis horribilius clamaverunt dicentes: "O tu maledicte cur nos fugas de hac silva ? Nonne sufficit tibi quod essemus ejecti de castris principum et -[f° v°]- baronum ?” Et his dictis recesserunt de loco.

Notes:
  • Carnacensi correxi Carnotensi C; Chartres, France.
  • En 1245 Saint Louis et le légat firent une grande assemblée au cours de laquelle de nombreux barons prirent la croix.
Indexed exemplum: TE019473
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para