Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce Signatis (401)

Item. Dum frater quidam predicaret de cruce, quidam miles fuit compunctus et motus ad susceptionem crucis. Cum autem hoc rennueret propter filiorum amorem, in nocte illa visum est sibi quod erat super pontem altissimum et subtus erat chaos maximum et profundum. Et cum vellet cadere et terrore inenarrabili esset perterritus, beata Virgo ei affuit, afferens in manu sua signum sancte crucis; cui dixit: "Vis liberari ab hoc periculo et timore ?” respondit miles: "Utique Domina. ” "Liberaberis in hoc signo filii mei et vade ad fratrem Jordanem ex parte mea ut te muniat signo crucis, quia cito es recessurus. ” Cum autem miles cum filiis fuissent cruce signati et visionem narrasset, infinitos ad similem actum promovit.

Indexed exemplum: TE019503
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para