Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cruce Signatis (410)

Septimum privilegium est peccatorum relaxatio. Legitur in Libro de Vita et Perfectione Fratrum Predicatorum quod cum quidam frater predicaret de cruce, inter alia proposuit talem parabolam: "Mulier quedam fuit que a viro suo concepit filium pulcerrimum, et cum sciret se esse pregnantem aborsum procuravit, extinxit fetum. Numquid ergo talis deberet suscipere mortem utique dilectissimi ? Uxor est conscientia, fetus est propositum suscipiendi crucem et ergo illi qui extingunt hunc propositum sunt digni damnatione eterna. "Cujus verba audiens quidam qui conceptum susceptionis crucis exterminaverat, perterritus ad domum suam venit et non valens dormire, causam uxori interroganti explicavit. Cum autem consolatus ab uxore et indutus ad susceptionem crucis dormiret, vidit in somnis se esse in immundissimis fetidis et turpibus vestibus, que sibi nimium displicebant et audivit vocem: "Vis talibus exui et mundissimis indui ?"respondit: "Volo. ""Vade, inquit vox, ad fratrem Johannem qui exuet te his indumentis et per signum crucis induet te mundissimis. "Qui surgens accessit ad eum et facta plena confessione, fuit ab eo crucesignatus.

Indexed exemplum: TE019512
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para