Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deceptione (418)

Secundo deceptio est amantium et utentium deceptiva. refert Petrus Alphonsus quod tres homines per desertum incedebant non habentes nisi modicum farine, de qua facerent panem. Quem cum coxissent duo volentes decipere tercium, qui simplicior videbatur, inter se concordati, dixerunt : "Ponamus nos omnes tres ad dormiendum et qui somnium majus fecerit, illius sit panis. ” Cumque dormierunt, simplex finxit se dormire et stertebat, alii duo dixerunt ad invicem:"Tu dices quod somniasti de Paradiso et ego dicam quod somniavi de inferno et cum nihil majus possit excogitari habebimus panem. ” Tunc cum totaliter dormissent surrexit simplex et comedit panem. Et cum fuissent evigilati et narrassent sua ficta somnia, dixit simplex: "Ego somniebam quod tu eras in Paradiso et quod tu eras in inferno; et quia illi qui sunt in istis locis nunquam redeunt, surrexi et comedi panem. "

Indexed exemplum: TE019520
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para