Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deceptione (419)

Item ad idem. Fingitur fabula quod mus voluit transire fluvium et ideo petivit subsidium a rana. Quod cum illa dolose consentiret, paravit sic lignum quod mus fuit ligatus in ligno et etiam pes rane in eodem ligno fuit ligatus. Cumque precederet rana et traheret lignum super quod erat mus et essent in medio fluminis, rana ad profundum descendere voluit et submergere murem. Sed mus econtra hoc prohibebat. Cum autem sic litigarent, ex opposito venit milvus et assumens murem extraxit cum eo ranam alligatam et comedit. Et ideo dicitur proverbium quod unde venit dolus inde regredietur damnum. Mus est deceptor officialis vel principalis, sed rana sunt nuncii et servitores eorum quorum procurationibus deceptiones fiunt et isti dum vident suum locum non parcunt eis quin depredentur eorum bona et decipiant quantum possunt. Sed milvus inferni utrumque devorat.

Indexed exemplum: TE019521
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para