Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Advocato (42)

Item ad idem. Quidam habuit filium et venit cum eo ad quendam sapientem et dixit ei: "Domine pauper sum et vellem ditari, et quia advocati summe ditantur si consuleritis vellem filium meum fieri advocatum ". Cui sanctus senex respondit: “ Quicunque fit advocatus statim ponit sibi ad collum unam scalam duodecim graduum, qua mediante descendit ad damnationem eternam, cujus latera sunt honor et avaricia. Et primus gradus hujus scale est non subvenire miseris, quia qui non subvenit tollit. Secundus gradus est injustam causam suspicere et defendere desperatam. Tercius gradus est sustinere causam quam in processu cognoscit injustam. Quartus est inducere ad compromissum quando sciunt injustam causam. Quintus est per ignoranciam vel negligentiam perdere causam justam vel detestandam. Sextus est immoderatum lucrum accipere. Septimus est obtinere injustas dilationes. Octavus est odium contra aliam partem . Nonus est falsa allegatio testium, instrumentorum vel legum. Decimus est venditio scientie. Undecimus est inanis gloria. Duodecimus est infidelitas. Et ideo cum isti talibus malis sint onerati, consulo tibi quod damnationem eternam non preponas salvationi anime filii tui ".

Indexed exemplum: TE014118
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para