Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deceptione (421)

Tercio deceptio est mortis adjudicativa.

Refert Petrus Alphonsus quod cum quidam magnam pecuniam cuidam tradidisset, facta via in regressu eam negavit. Tunc accessit ad unum socium et dixit: "Obsecro ut impleas decem ollas arena et coopertas tradas tali diviti pro deposito, tunc ego superveniens et ipse timens ne perdat pecuniam tuam que apparet major, restituet mihi meam. ” Cum autem omnia essent facta et iste cum ollis loqueretur cum divite, dives eum aspiciens statim dixit: "Amice nimis dimisisti pecuniam tuam apud me. ” Et accepta in cophinis recessit. Tandem accusatus de ista et aliis deceptionibus viliter est suspensus.

Indexed exemplum: TE019523
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para