Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (429)

Item . Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam episcopus voluit consecrare quandam ecclesiam; et in ea erat sepultus quidam comes qui delicatissime vixerat, apertum est sepulcrum ut expelleretur extra et in corpore reperti sunt duo bufones maximi super faciem ejus eam corrodentes, et alii infiniti vermes et serpentes horribiles, scilicet aspectus os et totum cadaver avidissime devorantes. Tunc filius comitis hoc audiens accessit et visa facie paterna vermium diversitate horribilitate plena dixit: "Heu ! Isti sunt amici nostri quos nutriunt delicie, hos tegimus raubis deauratis, hos quiescere facimus in mollibus lectis et thalamis pictis et augmentamus diversitate ferculorum. Melius est ergo ut extinguantur in vita per penitentiam, discooperiantur per paupertatem, molestemus per jejunium, ut interfecti a nobis non occurrant in morte. ” Et tunc dimisso comitatu in habitu vilissimo et dissimulato romam venit et factus carbonarius. Qui cum statum suum cuidam cardinali revelasset, tandem mortuus receptis sacramentis ecclesiasticis. In ejus morte omnes campane de roma sine tangente fuerunt audite.

Notes:
  • Cet exemplum est placé dans B sous la rubrique Corpus Christi.
Indexed exemplum: TE019531
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para