Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Advocato (43)

Secundo est ecclesie destructor.

Legitur quod quidam advocatus mortuus portabatur ad ecclesiam. Cum autem esset juxta portam ecclesie, porte clauserunt se nec poterant ipsum introducere ad ecclesiam. Cum autem quidam sanctus rogaret Deum ut revelaret causam hujus, apparuitbeatus Petrus et dixit -[f° v°]- : "Isti sunt destructores ecclesie et plus nocent ecclesie quam raptores omnes unius terre, quia auferunt prelationem a justo et a bono et dant alteri indigno. Plus nocent ecclesie quam demones, quia omnes illi non possunt facere quod regimen ecclesie subderetur servo dyaboli, et per consequens dyabolo. Sed hoc facit malus advocatus: fideles expellit et introducit demones. Machinam erigit ad destructionem ecclesie, et tanquam sagitarii demonis cum arcu falsitatis veritati nocet. Pejor est vel eque malus sicut hereticus, nam ille corrumpit fidem, iste opera fidei; ille peccat ignoranter credens se bene credere, iste scienter. Quare non est dignum ut tales beneficia ecclesie recipiant.

Indexed exemplum: TE014119
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para