Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (431)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuerunt duo fratres, unus prudens et alter fatuus. Qui ad longinquam regionem accedentes; dum in via a pastoribus sunt edocti quod duas vias habebant: unam asperam sed securam, aliam planam sed latronibus plenam. Tunc cum sapiens elegisset asperam et stultus planam et deliciosam, victus sapiens precibus stulti cum eo per viam planam incessit. In qua dum fuissent capti a latronibus, vulnerati et spoliati, et dum ducerentur ad mortem, dixit sapiens stulto: "Maledictus sis quia duxisti me ad hanc viam. ” Tunc respondit fatuus: "Maledictus sis tu quia secutus es me, cum scires me esse fatuum. ” Et sic percussi a latronibus ambo perierunt.

Isti duo fratres sunt corpus et anima, unde anima est tanquam sapiens frater, corpus vero est tanquam stultus. Et ambo accedunt ad patriam vel peregrinationem eternam. Et quia occurrunt eis due vie, scilicet penitentie, paupertatis et amoris Dei que est via aspera, et via deliciarum, divitiarum et bonorum que est lata et plana via et in qua morantur latrones infernales; pastores id est prelati et predicatores consulunt ut incedamus per primam et consideramus secundam, tunc anima que est frater sapiens elegit penitentiam. Corpus vero quod est frater fatuus et diligit pulcritudinem ornamentorum et vanitatem leticiarum, irregularitatem lasciviarum, elegit viam planam deliciarum. Et tandem suis affectionibus, suis motibus sic trahit animam ut ducat eam secum. Et cum sunt spoliati omnibus virtutibus, omnibus meritis Sanctorum, omnibus suffragiis ecclesie, et sunt vulnerati per infinita peccata, dum trahuntur ad divinum judicium, anima maledicit corpori et corpus anime, et sic ambo adjudicantur damnationi eterne.

Indexed exemplum: TE019533
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para