Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (436)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam rex multos invitasset ad prandium, quidam rusticus illuc accedens, aqua fetida implevit ventrem suum. Cumque rogaretur ut desisteret eo quod optimum vinum ministraretur sibi non acquievit . Et ideo veniens cum aliis iste propter fetorem, aliis transeuntibus, est expulsus.

Loquendo spiritualiter iste rex est Deus, sed illorum qui recipiunt invitationem sunt duo genera: quidam abstinent a deliciis et vanitatibus mundi et tales saciantur vino glorificationis eterne; quidam autem sunt qui implent se aqua fetida deliciarum; et ideo est necessarium ut tales tanquam fetidi expellantur de curia Dei.

Indexed exemplum: TE019538
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para