Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Deliciis (438)

Item ad idem. Fingitur fabula quod nobilis fuit qui habuitcanem optimum et fidelissime custodiebat res suas. Quadam autem die dum canis iret ad spaciandum invenit lupum in via macilentum et debilem, cui canis:"Frater cur sic es macilentus et tenuis?” Tunc respondit lupus: "Discurro nemora, perambulo montes, studeo circa deceptionem ovium, comedo nimis avide. Sed tu, dixit lupus cani, quomodo es ita pinguis ?” respondit canis: "Sto in domo, diligentissime custodio dominum meum, fidelitatem servo et ideo dat mihi panem, ossa et carnes ex quibus impiguatus vivo. ” Tunc lupus: "Possumne esse socius tuus ?” respondit canis: "Ita, si fideliter feceris que ego facio. ” Cumque irent per viam lupus attendit et vidit cathenam aculeis plenam in collo canis et dixit: "Quid sibi vult hec cathena ?” Et respondit canis: "Hec est protectio mea ab hostibus meis. ” Tunc lupus: "Plus volo esse macilentus et non portare hanc cathenam quam cum pinguedine eam habere. ” Unde dimittens canem et laqueis est interfectus.

Loquendo spiritualiter dominus est Deus, canis est justus impeguatus virtutibus, graciis et donis Spiritus Sancti. Lupus est peccator qui totum tempus suum ponit in corruptionibus in deliciis et vanitatibus mundi, in quibus est major labor et afflictio quam in servitio Dei: omnes prudentias totum ingenium et subtilitatem ponunt ad deceptionem proximorum. Et ideo quando considerant se privatos omnibus bonis spiritualibus, tunc volunt sequi viam justorum. Sed postea quando percipiunt quod cathena perfecte obediencie Dei et temperancie est in collo rationis justorum, hoc non valentes pati sequentur delicias in quibus decipiuntur et deducuntur ad damnationem eternam.

Indexed exemplum: TE019540
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para