Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Desperacio (441B)

Ad idem. Dicitur Traiectensis erat quidam rusticus usurarius nomine Godescalcus. Tempore predicationis crucis, iste crucem accepit, et postea crucem et votum redemit pro quinque libras turonensis. Et circumvenit dolo dispensatorem. Cum posset dedisse XV libras nec tamen filios exhereditasset. Iste sedebat in tabernis dicens: "Vos stolidi transibitis mare super periculo vite vestre, et expendetis vitam vestram. Ego redemi pro quinque libris votum meum , et domi sedens similem vobis habebo mercedem!"Nocte quadam, cum jaceret cum uxore sua in domo sua, audivit in molendino suo, quod erat domui contiguum, motum quasi rote molentis, et dixit puero suo: "Vade, vide quid sit in molendino!" Puer fuit et rediit horrore percussus. Cui dominus: "Quid est tibi?" Ac ille: "Sanctus horror invasit me in ostio molendini ut compelleret redire. " At ille: "Etiam si diabolus ibi esset, ego vadam et videbo!" Injectaque toga scapulis, venit molendinum et cum nudus ostium apperuit et conspexit, vidit duos equos nigerrimos et virum stantem juxta equos, qui dicebat: "Festna ascendere equum istum -[f° 86v°]- , propter te adductus est. " Ille expavit. At ille: "Quid tardas? Proice vestem et veni. "Erat ejus vesti crux affixa. Iste desperatus, ex virtute voti diabolica dejecta veste, equum ascendit, et statim deductus est ad diversa genera penarum, ubi ille miser patrem et matrem et alios quam plurimos quos cognovit. Et vidit inter alios quendam militem Heliam de reninge castro Horse, insedentem vacce furenti averso corpore, ita ut dorsum haberet ad cornua vacce. Que huc illucque discurrebat, et crebris ictibus dorsum ejus cruentabat. Et cum quereret rusticus quare illam penam sustineret, respondit: "Vaccam istam rapui sine misericordia cuidam vidue; et ideo oportet me hanc penam ab ea sine misericordia sustinere. "Ostensa est ei etiam ibidem ignea sedes et est ei dictum :"Modo reverteris in domum tuam et post tres dies reverteris ad locum istum, et mercedem tuam recipies in sede ista. "Mox a demone reductus, semivivus inventus est in molendino ab uxore et familia, et dixit omnia que viderat, quasi in desperatione. Vocatus est sacerdos, qui consolaretur eum ad contritionem et confessionem, respondit: "Quid prosunt verba ista? Non possum confiteri et judicium cui me suppositum vidi necesse est impleri. "Sicque miser sine sacramentis ecclesie defunctus est.

Indexed exemplum: TE020134
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para