Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Dyabolo (446)

Dyabolus multa mala facit in nobis. Primo est vindicte illativus.

Dicitur quod quedam mulier habuit porcum quem diligentius nutriebat. Cui etiam unicus filius parvus erat quem mater propter fletum frequentius maledicebat et demoni commendabat. Accidit autem ut quidam latro porcum volens furari, dyabolo filium volenti occidere obviaret. Cui dyabolus: "Quo vadis ?” Qui respondit: "Vado ad hospicium talis mulieris ad furandum porcum. ” “ Et ego, ait dyabolus, illuc propero ut ejus filium interficiam, quem mihi frequentius commendavit. ” Ambo igitur concorditer venientes hospitium intraverunt. Puero ergo flente mater ait: "Tace maledicte sin autem dyabolus te suffocet ista nocte. "Dyabolus autem hoc audiens manu elevata voluit suffocare puerum. Latro igitur cum furaretur porcum et audiret a matre pueri dyabolum nominari, se signo crucis signavit et dyabolo potestatem suffocandi puerum virtute signi abstulit. Qui indignatus ait: "reddam tibi vicem pro vice. ” Dum autem latro porcum duceret et fuisset in medio platee civitatis dyabolus porci aurem cum dentibus arripuit, et porcus fortissime clamavit. Tunc convicina excitata facibus accensis porcum cognoverunt et latronem ceperunt, et plagis impositis duxerunt ad judicem. Qui facta inquisitione diligenti adjudicavit ut perderet pugnum. Latro hoc audiens ait: "rogo ut modicum aurem prebeas verbis meis. ” Et ait judex: "Dic. ” Cui narrans rem gestam, scilicet quomodo nisi ipse fuisset porcum furatus illa nocte dyabolus puerum interfecisset, quem ipse impedivit virtute signi. Judex sententiam mutavit dicens: "cum scriptum sit quod nullum bonum irremuneratum et nullum malum impunitum, sint tibi in penam furti plage quas habuisti et sis a pena alia liberatus. ” Latro hoc audiens ad seipsum rediit et pristinam vitam in melius commutavit.

Indexed exemplum: TE019571
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para