Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Diligere (451)

Quinto diligendus est proximus propter nature experimentum.

Legitur quod quidam juvenis ad quendam doctorem accessit et dixit quod impossibile videbatur quod preceptum de dilectione impleretur, ut diligeret proximum sicut seipsum). Tunc respondit doctor quod istud preceptum videbatur esse difficile. Cuicunque homini Deus dedit unum librum in quo est expositum hoc preceptum: iste liber est corpus sed expositio precepti est ordinatio et conditio membrorum. Videmus enim quod unum membrum non invidet alteri, unum membrum actum suum sibi non appropriat sed alteri communicat, unum lesum ab altero se non vindicat. Item unum alteri compatitur et congaudet, ymmo infirmum honoratur ab aliis, item unum sibi reputat fieri quod alteri fit, sive fit bonum sive malum fit. Item unum lesioni se exponit pro altero. Item cibum quem unum membrum recipit omnibus communicat. Item unum membrum timet separari ab altero quia postea est inutile. Item totum corpus timet quando ab eo debet separari membrum. Fac ergo sicut faciunt membra et implebis preceptum. "

Notes:
  • Mt. 19, 19;Mc. 12, 3133;Lc. 10, 27
Indexed exemplum: TE019576
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para