Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Discursu (452)

Discursus vitandus est a personis sequentibus et in eis est periculosus. Primo: religiosis.

Unde refert Jeronimus quod tres homines se studiose diligentes monachi sunt effecti. Unus elegit litigantes ad pacem reducere, alius infirmis necessaria ministrare, tercius in claustro quiescere. Primus igitur laborans propter lites -[f° 78]- hominum non poterat omnes placare, et tedio victus venit ad secundum et invenit eum animo deficientem nec valentem infirmis satisfacere; et concordantes hi venerunt ad tercium narrantes ei tribulationes suas, qui et eum rogaverunt ut diceret eis quantum profecisset. Tunc ille paululum subridens misit aquam conturbatam in cipho et ait: "Attende ad hanc aquam turbidam . ” Et cum nihil vidissent ibi permisit aquam quiescere usque quo esset clara, et cum iterum aspexissent viderunt tanquam in speculo vultus suos . Ita dixit iste tercius: "Qui est in discursu hominum turbatur nec videt peccata sua. Qui autem est in solitudine et in claustro optime cognoscit seipsum. "

Indexed exemplum: TE019577
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para