Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Diviciis (458)

Tercio in necessitate non subveniunt.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam longo tempore servivisset cuidam regi ut eum ditaret, dum infirmaretur graviter, fuit visitatus a rege et interrogavit eum si aliquid vellet, respondit infirmus: "rogo domine ut non curetis mihi dare divicias, sed nunc sanitatem tribuite. ” Tunc rex: "Hoc convenit tantum Deo. ” Tunc infirmus: "Heu! Quot itinera feci pro te, tot periculis imiviscui me pro te, quotiens vigilavi quotiens jacui indutus ut haberem tuum amorem, ut haberem divicias. Heu procË dolor in necessitate laboravi, et Deo occurrente etiam in necessitate nihil feci. Sed voveo Deo cui est gloria quod si vixero mutabo modum vivendi. ” Unde curatus factus est bonus homo.

Indexed exemplum: TE019583
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para