Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Diviciis (462)

Item. Refert beatus Bernardus quod vidit quinque viros mirabili fatuitate laborantes. Primus masticando arenam maris totam volebat devorare. Secundus stabat super furnum plenum igne sulphureo et totum fumum suis naribus attrahere cupiebat. Tercius stabat super fornacem et omnes scintillas ex ea procedentes sibi incorporare affectabat. Quartus super pynaculum templi residens omnes flatus ventorum aperto ore quantum poterat ad se trahebat. Quintus vero rodendo carnes et omnia membra sua cum dentibus lacerabat. Requirendo ergo causam tante stulticie, a singulis unam reperio causam scilicet validissimam famem.

Primus est falsus mercator qui in ponderibus et mensuris semper fraudem committit. Secundus est latro qui in itineribus et in viis cum fetida societate ceteros depredantur. Tercius est usurarius. Quartus symoniacus. Quintus crudelis qui pauperibus non compatitur, ymmo eos persequitur, nec satisfacere curat in vita; ideo membra id est sui posteri devorantur per eum.

Notes:
  • Mt. 4, 5
Indexed exemplum: TE019587
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para