Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ebrietate (467)

Secundo inducit divitiarum consumptionem.

Fuit quidam qui ex nimia potatione omnes divicias consumebat. Cum autem fuisset reprehensus a confessore suo et ille promisisset emendam, taxata fuit mensura debita qua uteretur pro potu, nisi aliquo casu quod si venderet vel emeret aliquam rem possit ibi ponere aliquid pro vino. Cum autem semel venisset ad mensam et ipse cum uxore bibisset portionem taxatam adhuc siciebat. Cum autem uxor audivisset penitentiam sibi injunctam, dixit: "Domine ego scio optimum remedium: nos habemus unam vaccam et ego vendo eam vobis cum poto de vino et vos vendatis mihi cum alio. ” Et ita frequenter fecerunt et -[f° v°]- omnia bona sua consumpserit. Iste ebriosus est homo, uxor est concupiscentia.

Indexed exemplum: TE019592
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para