Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Elemosina (469)

Elemosina multas perfectiones inducit in nobis.

Primo est bonorum temporalium multiplicativa.

Legitur in Miraculis beati Dominici patris Fratrum Predicatorum quod cum duo fratres urbem romanam pro elemosina circuissent, nec invenissent nisi unum panem, et eos sequeretur unus vir pauper ut amore Dei subvenirent ejus necessitati, ipsi compassione moti panem quem invenerant ei dederunt, qui eo accepto statim disparuit. Et quia statim fuit revelatum beato Dominico quod angelus Dei fuerat, occurrens fratribus opus factum mirabiliter commendabat; et cum fuisset ingressus ecclesiam, habita ibi revelatione fratres omnes vocavit ad prandium, et dum benedixissent mensam absque aliquo cibo et sedissent, venerunt duo juvenes prepulcerrimi onerati panibus et coram quolibet fratre panem albissimum posuerunt. Extrahentes refectorarium ad locum in quo dolium vacuum residebat, totum plenum de nobilissimo vino monstraverunt. Tunc disparentes subito per multos dies sustentati fuerunt de panibus portatis ab angelis et de vino .

Indexed exemplum: TE019593
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para