Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Elemosina (480)

Quinto est celestium donativa.

Fuit quidam canonicus Parisiensis qui tante pietatis erat ut omnia que habere poterat pauperibus erogabat. Unde canonici timentes ne propter hoc suam prebendam destrueret ei coadjutorem dederunt. Sed ipse a consuetis elemosinis non desistens, culcitram et omnia suppellectilia libros et omnia vasa pauperibus erogabat, et cum non posset aliud, mortarium pauperi petenti porrexit. Cum autem Deus de carcere corporis vellet eum extrahere, infirmatur graviter. Dum petivisset communionem timentes vomitum portaverunt hostiam non consecratam, quam cum cognovisset et refutasset, dum apportassent verum corpus Domini tantus splendor cameram illustravit ut videretur esse in ea. Tunc cum maximis lacrimis hanc orationem composuit:

"Ecce salus mundi, / Verbum patris, / Hostia vera, / Viva caro, / Deitas integra, / Verus homo, / Christi Corpus ave! / Mea crimina terge suave, / Dignus adest sanguis, / Mala destrue que parat anguis. "

Indexed exemplum: TE019604
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para