Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Elemosina (483)

Item ad idem -[f° 83]- . Quidam prepositus devotionem habens in Nativitate Christi omnes advenientes pascebat et multis donabat vestes. Dum autem in quodam festo esset in mensa, audivit fletum unius pauperis stantis in porta, et surgens introduxit eum. Et quia erat totus lutosus, accepta aqua calida, dum involvisset eum suo pallio voluit lavare pedes ejus antequam cum aliis poneretur ad mensam. Et cum accepisset pedes, vidit eos perforatos ad modum Crucifixi. Cum etiam aspexisset manus idem vidit; et cum vocasset familiares suos, statim ille evanuit; et in pelvi eneo in quo aqua fuerat parata ad ablutionem pedum, indelibilis scriptura reperta est hujus tenoris: "Maledictus a Deo excelso est ille qui in magnis festivitatibus induit scutiferos servientes vanitatibus mundi, hystrionibus dat cibum pecunias et vestes contemptis pauperibus quorum sunt; et benedictus a dextera Dei est ille cum tota sua progenie qui pauperibus plus quam divitibus intendit servire. "

Indexed exemplum: TE019607
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para