Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Femina (514)

Tercio est immundicie amativa.

Legitur in Gestis Secundi Philosophi quod cum quidam juvenis fuisset moratus Athenis, et ibi sapiencia et sciencia fuisset imbutus, licet sciret per documentum librorum immundiciam mulierum, voluit tamen hoc probare de facto. Unde rediens civitatem propriam et esset ignotus omnibus propter moram studii, tanquam advena hospitatus est in domo patris. Et ibi sollenni cena incepit juvenis matrem sollicitare de acto immundo. Qui cum instanter perseveraret ipsa primo negante, tandem receptis ab eo denariis cum eo se nuda posuit ad jacendum. Cumque transissent tota nocte absque peccato, et ipsa adveniente die cum amplexibus et osculis excitaret juvenem ad peccandum, ille subito surgens ait: "Vere nunc cognosco esse tantam libidinem mulierum ut non parcant propriis filiis. ” Quem cum mater tunc cognovisset, interfecit seipsam. Juvenis etiam dolens quod propter verbum suum perimerat seipsam, in perpetuum silentium etiam servavit.

Indexed exemplum: TE019638
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para