Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Femina (520)

Sexto est omnis malicie inventiva.

Legitur in Libro de Septem Sapientibus quod fuit quidam imperator -[f° 87]- Dyocletianus nomine, habito filio ab uxore sua mortua est. Unde cum sapientes romani vidissent puerum esse bone etatis, supplicaverunt imperatori ut eum eis traderet ad docendum perfectissime omnes liberales artes. Qui annuens votis eorum , septem sapientes elegit quibus filium tradidit informandum. Et quia sensibilia moverent et strepitus gentium impedit, requisiverunt ut hospitium edificaretur in nemore, in quo essent septem camere et in medio pallatium in quo essent depicte septem liberales artes. Quibus completis una cum puero illuc recedunt, et cum mirabili studio ipsum docent. Tunc barones romani ad imperatorem accedentes supplicabant ut uxorem duceret, ex qua suscepta prole imperium non deficeret in herede. Requisitus etiam frequenter imperator consentit, nobilis et pulcra juvencula sibi eligitur et in matrimonio copulatur. Tandem completis nupciis, uxor querit ab imperatore ubi est filius. Et, nota, tanquam noverca dolositate infecta per verba exprimit signum amoris. Imperator ergo volens satisfacere suis votis, cum jam novem anni transissent in quibus non viderat filium, sed continue fuerat cum magistris, missis raubis et equitaturis, mandavit magistris ut filium suum adducerent, ut a noverca videretur.

Qui receptis litteris, dum collationem inter se habuissent , convenerunt in hoc omnes magistri ut, antequam iter arriperent, examinarent eum in subtiliori scientia si aliquid profecisset, ne interrogatus ab aliquo sapiente ipsi possent confundi. Eligitur arismetrica et in tali experimento examinatur: nam clam sub quatuor pedibus lecti quatuor folia ponuntur ede. Et mane juvene surgente habita cognitione de mensura hospicii, dixit: "Vel solarium est elevatum, vel tectum est depressum, vel lectus est elevatus. ” Tunc magistri attendentes ad ejus subtilitatem inceperunt disponere de recessu.

Sed dormiente juvene in meridie, talis visio est sibi monstrata: videbatur quod quatuor vites egrediebantur de lecto et producebant septem ramos, et in medio stabat coluber qui per folia ramorum immittebat venenum ad interficiendum jacentem in lecto. Qui expergefactus vocatis magistris et narrato somnio, omnes pro interpretatione recurrerunt ad cursum stellarum. Et inveniunt quod quatuor vites sunt quatuor elementa, coluber noverca, rami sunt septem dies sequentes in quibus, si loqueretur, moreretur statim. Et quia necesse erat ut ad patrem accederet, ordinaverunt ut quilibet eorum excusaret eum in una die, et eum subveniret in omni tribulatione futura -[f° v°]- .

Venientibus et intrantibus civitatem pater occurrit filio, et dum super collum ejus fleret pre gaudio et de statu suo quereret, juvenis nihil respondit. Tunc pater tristis dum requisisset causam, responsum est a sapientibus quod mutus erat effectus. Qui dolens, sine salutatione rediens, denunciavit uxori. Que eum exhortans promisit ut ipsa faceret eum loqui, et occurrens puero cum mirabili affabilitate eum salutavit. Qui supplicando ei humiliter verbum non dedit. Ipsa vero non molestata ex hoc, sed trahens eum per manum rogavit ut soli ingrederentur cameram, quia ei volebat revelare secreta. Qui inclusi soli in camera imperatrix suum sermonem per hunc modum incepit: "Fili dulcissime , Deus dedit mihi hoc bonum et fecit mihi hanc gratiam ut haberem talem filium sicut tu es, cujus non volo esse noverca sed mater. Non est vivens in mundo quem tantum diligam, nec si te portassem in meo utero, non tantum essem attracta ad tui dilectionem. Accipe ergo me in matrem veram, et de tuo corde exeat verbum consolatorium et representativum amoris. ” Qui respondere contemnens ad hoc, ipsa subjunxit: "Fili carissime, attende ad pulcritudinem meam et ad affectionem quam ad te habeo, quia contempto amore patris tui tibi servavi virginitatem meam , utere ergo nunc concubitu meo et cum delectatione per noctem conceptus mutuos exprimamus. ” Qui totaliter rennuens, dum ipsa niteretur eum tangere, ipse per cameram fugere cepit. Tunc noverca tanquam coluber incipiens diffundere suum venenum, dilaceratis carnibus, vestibus precisis, facie vulnerata, capillis evulsis, prostrata ad terram clamare incepit. Porte franguntur, imperator faciliter intrat, causam tanti doloris requirit; et tunc ipsa cum lacrimis respondit: "Ingressus est filius tuus ad me et cum per verba ab eo prolata non posset me inclinare ad immunditiam , per violentiam voluit violare gloriam tuam. ” Tunc imperator furibundus incluso filio in durissimo carcere, linire nititur dolores uxoris. Et quia imperator multum alliciebatur hystoriis, et ex parabolis dictis ipsa nisa est eum inducere ad interfectionem filii, semper parabolam promittendo. Unde cum reclinaret caput et esset oppodiata super gremium imperatoris , dixit : "Domine , jam video quod vobis eveniet de filio vestro sicut accidit cuidam burgensi de viridario suo.

Fuit quidam burgensis qui habens viridarium, in quo erat pinus, tradidit eum laboratori colendum. Cum autem quadam die venisset ad videndum viridarium vidit quod de pede pini que multos et optimos -[f° 88]- fructus portabat, natus est pinacellus qui usque ad frondes majoris jam erat protensus. Et quia major colorem suum jam perdiderat, nec fructus ita copiosos nec ita bonos portabat, requiritur causa ab ortulano qui ait quod pinacellus causa erat, quia attrahebat humorem majoris. Tunc dominus jussit precindi majorem propter graciam juventutis minoris. Sed quid secutum est? Nam pinacellus etiam mortuus est, quia major influebat sibi humorem et vitam. Domine mi imperator, iste ortus est dignitas imperialis vestra, in qua vos estis pinus et filius vester pinacellus. Iste ribaldus jam honorem vestrum depressit volendo violare me, et nisus est surripere fructus vestros per vim impregnare me volens. Et ideo communitas romana dum attenderit ad ejus astutiam prescindet vos et eiciet de imperiali honore, et hoc propter furorem filii vestri. Succidatis ergo plantam ut vestrum imperium vobis veraciter conservetur. ”

Tunc imperator motus ad interfectionem filii, convocato toto cetu romano, propter scelus impositum filium adjudicabat morti. Tunc erigens se primus sapiens cui nomen erat, dixit: "O imperator in quem respiciunt omnes gentes et cujus justicia divulgatur ubique, attende ad hoc opus quod agis, et vide ne finaliter tibi contingat sicut accidit militi de optimo et fidelissimo leporario suo. ” Tunc imperator affectans scire parabolam, licet vix posset loqui sapientibus credens quod ipsi corrupissent, primus sapiens sic dixit:

"Fuit unus miles in terra ista qui habens leporarium peroptimum et fidelissimum, morabatur in quadam bastida posita extra villam, in qua erant prata et fontes. Sed muri quibus vallabatur erant ruinosi et multum antiqui. Et quia quoddam torneamentum debebat fieri in pratis illis, miles et domina militibus occurrerunt ad presentandam bastidam, dimisso unico filio in cunabulis tribus nutricibus, que eum lavabant, lactabant et pannos ejus mundabant. Tandem incepto torneamento nutrices cupientes videre, relicto infante in camera solo cum leporario, ad spectaculum processerunt. Tandem exivit serpens maximus de scissuris et fracturis muri antiqui, et ingressus est cameram infantis et incepit ascendere ad lectulum pueri ad devorandum eum. Tunc leporarius hoc attendens insurrexit contra serpentem pro salvatione pueri. Et facto magno certamine ex vehemencia belli cecidit et versus est lectulus infantis, puero sine lesione subtus manente et lectulus super eum -[f° v°]- stetit. Interfecto ergo serpente a leporario et diviso in tria frusta totum pavimentum camere est sanguine maculatum. Unde cum nutrices venissent de spectaculo ad ablactandum puerum et cameram ingresse fuissent , viso lectulo revoluto et maculatione sanguinis, et leporario jacente juxta lectulum, crediderunt quod devorasset puerum. Et exeuntes cum clamore et fletu, cum dominus et domina advenissent, dominus idem credens evaginato gladio leporarium interfecit. Tandem elevato lectulo puer sanus et incolumis est repertus, et aspicientes circa angulum camere viderunt serpentem interfectum et in tria frusta divisum. Tunc dominus cum fletu dixit: "Heu, interfeci salutem et protectionem hospicii mei. ” Nunc cetus romanorum una cum imperatore attendat quid significabatur in hac parabola. "Tu, roma, es tanquam infans nutrita a tribus nutricibus, scilicet a misericordia, a sapientia, a justicia. Serpens qui vult devorare honorem romanum est ista imperatrix que vult ponere maculam in gloria vestra. Sed leporarius est filius qui pugnat cum colubro, ne occidatur cetus romanus. Tu ergo imperator, vis interficere leporarium qui custodit nos, qui conservabit te et imperium tuum. ”

Tunc imperatrix in insaniam est versa, et in nocte multum ex corde flere recepit atque lugere. Cui imperator compatiens nitebatur ei consolationem dare, et ut esset magis gavisa promisit imperatrici ut in crastinum filius suus moreretur. Tunc ipsa dixit : “ O domine, propter quid creditis quod ego affectem mortem filii vestri? Non propter me, sed propter vos, quia ex his que heri fuerunt facta percipio quod ipse faciet de vobis, sicut fecit pastor de apro.

Fuit quidam aper in silva qui elegit sibi quercum mire pulcritudinis, nec erat animal adeo in nemore quod audebat comedere glandes illius, nec requiescere sub umbra ejus nisi solus aper. Tandem venit unus pastor ad colligendum glandes illius quercus, quod videns aper cucurrit contra eum, et pastor ascendit quercum et salvatus est. Aper vero stetit ad pedes arboris; quod aspiciens pastor glandes collegit et apro projecit, et non solum semel sed et bis et ter; et cum fuisset saturatus juxta arborem jacere incepit. Pastor vero clam descendens, cum una manu quercum tenebat et altera ventrem apri fricabat. Ad cujus fricationem dum obdormivisset aper, evaginato gladio ipsum interfecit. Ita domine mi, erit de vobis: vos estis aper , quercus est dignitas imperialis quam nullus fuit ausus invadere, nisi solus iste maledictus filius vester, et quid facit ipse? Quia vos -[f° 89]- jam turbatum et furiosum propter malum per eum factum, ipse colligit glandes id est persuasiones istorum sapientum, qui remittunt justiciam vestram; et cum obdormieritis dissimulando tantum malum ipse evaginabit gladium et interficiet bonitatem vestram. ”

Tunc respondit imperator: "Nequaquam sic erit, sed cras morietur. ” Summo mane surrexit imperator et convocatis principibus jubet filium de carcere extrahi et adducto, prolata sententia jussit ut ducatur ad mortem. Tunc surrexit secundus sapiens et ait: "Quomodo sol perdidit lumen suum, et fons copiosissimus est exsiccatus? Et hoc in sententia hujus juvenis in qua justicia obscuratur, et misericordia annulatur. Sed vere cognosco et principes romani hoc attente credunt quod, si tu nunc hanc sententiam executionis dederis, Deus puniet te sicut punivit Ypocratem. Quam punitionem affectans scire imperator, sapiens differebat dicere quousque ab imperatore fuisset promissum quod de illo die juvenis non reciperet mortem. Quo facto et juvene reducto ad carcerem, secundus sapiens sic dixit:

"O imperator et principe romanus, Ypocras fuit medicus peritissimus et habuit nepotem eo subtiliorem. Et ideo Ypocras quantum poterat occultabat sibi experimenta curandi. Nepos tamen optime attendebat et ad infirmitatem et ad modum curandi et hec omnia conscribebat in libris. Tunc accidit ut infirmaretur filius cujusdam comitis, et quia Ypocras ire non potuit cum fuisset vocatus, nepotem suum misit. Qui considerans qualitatem egritudinis et complexionem infirmi ac parentum proprietates, reperit in infirmo non esse aliquod vestigium comitis, et vocata matre secrete dixit ei juvenem non posse curari, nisi vidisset plene complexionem patris. Tunc illa amore juvenis mota revelavit quomodo erat de adulterio conceptus et patrem verum sibi ostendit. Qui cognita ejus conditione et proporcionata medicina cum oppositis secundum artem, juvenem curavit, et rediens cum magnis donariis ad Ypocratem quid fecerat nunciavit. Qui magis invidens ejus subtilitati, duxit eum ad viridarium herbarum et requirit an determinatas herbas cognosceret; qui cum respondisset quod sic et experimento probasset, ait Ypocras: "Collige mihi de tali. ” Qui cum reclinasset se, Ypocras evaginato gladio nepotem occidit. Transactis ergo multis diebus, fluxus ventris Ypocratem invasit, quem sedare nepos suus super omnes viventes melius sciebat. Unde cum vas magnum cereum perforatum multis foraminibus et plenum aqua Ypocras cum medicinis absque -[f° v°]- clausura foraminum restrinxisset a fluxu, ait: "Justum est Dei judicium ut ab hac infirmitate non possim curari, quia interfeci illum qui in hoc super omnes florebat, restringo insensibilia et me ipsum restringere non valeo. ”

Ita dico tibi imperator, filius tuus in bonitate et sciencia viget super omnes romanos; et ideo si tu ipse interficies eum, ex hoc quod discernit omnem malitiam, dum fluxum viscerum habebis post ejus mortem per tuam uxorem, tunc tu dices: "Maledictus sim ego quia interfeci illum per quem fui protectus. "

Tunc imperatrix istis auditis imperatori vultum malum ostendit, et dum fuisset in secreto cubiculo, ait: "Heu! Domine imperator, hactenus erat dictum quod verbum imperatoris stabile erat. Sed nunc video quod promissio vestra non continet veritatem, nec facietis justiciam de filio vestro, quousque vobis contingat sicut contigit cuidam militi in terra mea qui a rege fuit positus custos turris in qua servabatur ejus thesaurus, et a rege congrua stipendia militi donabantur. Surrexerunt invidi et post viginti annos miles expellitur de hoc officio, subtracta pensione et stipendio pauperrimus est effectus. Qui vocans filium proprium, considerata ingratitudine regis convenerunt ut clam violarent turrim et de thesauro reciperent necessaria vite. Facto quod dixerant, et per multos annos tenuissent, diminutio thesauri manifeste apparuit. Ingressus diligenter requiritur et foramine invento, tunc custos secrete vas impleri fecit visco et apponi jussit juxta foramen. Tandem miles ingrediens ad furandum, sicut semper consueverat, illaqueatus est in visco. Et dum hoc notificasset filio qui extra remanserat, filius evaginato gladio caput patris precidit, et secum portavit ac in cloacam magnam projecit, ne cognosceretur quis vel cujus generis esset. O domine mi, si vultis attendere sic faciet vester filius, nam inducet vos ad rapinas et illicita. Sed quando videbit vos esse inviscatum diversis malis, prescindet caput vestrum. ”

In crastinum, scilicet in tercia die, surrexit imperator et acquisitis centurionibus et producto filio, jussit eum duci ad mortem. Tunc surrexit tercius sapiens et ait: "Heu, nobilitas romana attendat ad monstrum quod nunc ostendit natura, ut pater sit interemptor filii et in paternis visceribus erga filium misericordia sit extincta. Sed sum certus quod imperatori accidet sicut accidit cuidam militi de terra mea de juvene uxore sua. ” Cum autem imperator scicitaretur quid esset, dixit sapiens: "Quomodo potero loqui ut videam discipulum -[f° 89bis]- meum trahi ad mortem? Prolonga ergo hodie sibi vitam et declarabo quod optas. ” Concessa petitione et reducto juvene ad carcerem, tercius sapiens ait:

"Domine mi, in terra mea fuit miles antiquus qui cum juvencula pulcerrima contraxit, que ipsum contemnens amasium facere affectabat. Et quia hoc per se facere non poterat sine mediatrice, matri sue voluntatem suam declarat. Cui mater: "Filia, tu ignoras adhuc quanta sit indignatio viri antiqui; et ideo consulo primo ut probes si posses indulgentiam invenire cum eo, si revelatio adulterii venisset ad eum. ” Cui filia: "Per quem modum probabo?"

Tunc mater: "Cognosco quod vir tuus mirabili modo placatur in quadam arbore sita juxta cameram suam, prescinde ergo illam et pone in ignem et si factum vir tuus dissimulaverit, signum erit quod de adulterio indulgentiam consequeris. ” Que cum fecisset et vir suus dissimulasset, multum fuit animata ad complendum actum immundum. Tunc mater: "Adhuc proba alio signo. Tu enim habes vestes pulcerrimas in quibus modo mirabili delectatur vir tuus, habet etiam catulum gratissimum. Si ergo veste destructa et interfecto catulo vir tuus non irascitur, signum erit tue liberationis. ” Que cum fecisset et vir suus dissimulasset omnino voluit vocare amasium. Tunc mater: "Proba, obsecro, et alio signo, et tunc facies quod cupis. Vir tuus debet facere convivium tali die in quo omnes nobiliores et potentiores istius terre esse debent. Tu ergo ligabis summitatem mappe ad claves zone tue, et cum omnia fercula erunt posita, voca per ordinationem tuam ancillam et surgens subito omnia proicias ad terram. Si vir tuus hoc totaliter dissimulaverit, fac postea quod affectas. ” Que cum fecisset et omnes invitati deturpati et confusi recessissent, vir ejus vocat barbitonsores et fecit extendi in modum crucis brachia mulieris, et apertis venis de ea tantum fecit extrahi de sanguine quod vix respirare poterat. Tunc matri eam visitanti dixit: "Nunc probavi iram viri antiqui nec curo facere amasium, solum quod vivere possim. ”

Ita dico imperator, tu enim es senex et hec uxor tua vult facere amasium; et ideo si duxerit te ad interfectionem filii, faciliter omne scelus aliud perpetrabit. ” Tunc imperatrix magis turbata ex auditis, cum imperator illa nocte fuisset ingressus cameram, ipsa provoluta ad pedes ejus dixit: "Obsecro, domine, ut occidatis me, quia plus volo mori per vos quam per filium vestrum, vel per istos sapientes; unde ipsi conantur facere de me, sicut fecit quidam senasculus -[f° v°]- de uxore sua.

Unus rex fuit in terra mea qui vocabatur rex Grossus, qui occupatus gravissima infirmitate; et cum odiret summe mulieres nec societate earum gauderet, consultum est sibi familiaritatem mulierum haberet et uxorem reciperet. Qui vocans senasculum suum ei imposuit procurationem uxoris, et interim ut de muliere provideret sibi; cui senasculus: "Quid dabitur mulieri volenti ad te accedere?” Tunc rex: "Trado tibi clavem thesauri et da quantum tibi videtur. ” Tunc ille avaricia motus, uxorem propriam de nocte sibi supposuit et adveniente luce recuperare cupit, quam nolens rex dimittere, cum eam fuisset intuitus contra senasculum, suspendi eum fecit. Ita dico in proposito: isti sapientes cupiditate moti voluerunt me supponere filio tuo, sed ego attendi ad tuum honorem, et indignationem filii et indignationem sapientum contempsi; et video quod melius mihi accidisset si credidissem eis. ” Tunc imperator ei promisit ut in crastinum occideretur juvenis. Unde facto mane, convocata curia, juvenis ligatus carnifici traditur ut ad mortem festinanter eum ducat. Quod aspiciens quartus sapiens sic ait: "O discretio romanorum ubi es modo? O discretio paterna, quare recessisti? Attendat ergo imperialis dignitas quia tristis sum quod tibi accidet sicut militi summe diligenti uxorem suam. ” Cum ergo imperator affectaret scire narrationem ille nolebat dicere nisi illo die dissimilaret filii mortem.

Qui annuens votis ejus, ait sapiens: "Domine, civitas quedam est in terra mea ubi est talis consuetudo, ut omnes inventi in aliquo loco vel carreria post signum nocturnum factum suspendantur in crastinum. Ibi erat unus miles qui summe diligens uxorem suam, extra murum in quadam turri eam custodiebat. Illa vero corruptioni vacans dum fervor dormitionis arripuerat virum, surgebat et ibat ad corruptores suos. Quod cum vir percepisset et quia ipsa in nocte recessisset, clauso hostio post eam de nocte contemplabatur regressum. Que rediens et portam clausam inveniens, supplicabat viro ut aperiret sibi ne curia inveniret eam et interficeret. Qui contemnens acquiescere, ait uxor: "Melius est ergo ut interficiam me, et sic suspicio quod tu feceris, quam si curia interficeret me cum honore tuo. ” Tunc accepto maximo lapide, finxit se velle submergi in puteo et projecto ibi lapide, clam rediens juxta hostium se abscondit. Vir vero territus, timens ne hoc factum sibi imputaretur ab amicis, accepto fune descendit ut extraheret eam de puteo et sepeliret. Qui cum fuisset -[f° 90]- egressus aperto hostio, illa que latebat ingreditur et clausit hostium post eam, et stans in fenestra, ait: "ribalde nunc deprehendentur ad ulteria tua. ” Quam rogans ut aperiret et nollet, interim venit curia et invento viro cepit et in crastinum interfecit.

Ita dico in proposito, O imperator, ista uxor tua fingit amorem summum et hoc non facit nisi ut detegantur sua mala. Unde in quantum potest nititur te interficere et tuum imperium, specialiter quando cognoscas malicias suas. ” Imperator in nocte ad cameram imperatricis accessit, que vix loqui valens, sic ait imperatori: "Heu, misera quomodo sum vendita! Quia isti cum astuciis suis volunt me interficere et auferre vitam meam vobis tam utilem. Sed nunc, domine mi, vobis eveniet sicut cuidam regi terre mee.

Fuit enim quidam rex in terra mea habens civitatem pulcerrimam et potentissimam ad quam venit Virgilius. Fecit ibi duo mira: nam ignem continue ardentem posuit in una parte civitatis qui absque lignis vivens nunquam extinguebatur, pauperibus prestabat subsidium summum. Juxta ignem erat miles eneus, arcum extensum habens, in cujus collo hec scripta erant: "Qui percusserit me extinguam ignem. ” In alia vero parte civitatis Virgilius erexit columnam et super columnam posuit speculum, in quo representabantur omnes apparatus, omnes congregationes que fiebant ad destructionem illius civitatis. Et quia rex Cicilie habebat bellum cum isto rege nec poterat prevalere propter representationem speculi, misit aliquos clericos ad predictam civitatem ad videndum per quem modum capi poterat. Qui accedentes didicerunt quod verum erat de igne et de speculo et quod rex illius civitatis erat summe avarus. Unde ad destructionem speculi usi sunt tali dolo: unde reversi ad regem Cicilie quinque cophinos plenos auro requirunt ab eo. Quibus datis, venerunt ad civitatem in qua erat speculum, et in tribus ianuis civitatis tria fossa profundissima de nocte fecerunt, et in uno unum cophinum et in duobus aliis duos sepelierunt. Et transactis aliquibus diebus venerunt ad regem et presentaverunt se servitio ejus. Qui requirens de quibus scirent servire, responderunt quod de inventione thesauri et quia in toto mundo non erant tot thesauri sicut in illa civitate, si medietatem omnium inventorum daret eis super omnem hominem mundi eum ditaret. Qui gratis promittens quod optabant, post quatuor dies primus ad eum accessit et ait: "Domine mi rex, in nocte utebar scientia mea et cognovi quod in tali portali est -[f° v°]- absconditus magnus thesaurus. ” Mittuntur nuncii, thesaurus reperitur et rex in amore clericorum se firmat. Sicut ergo iste ita et alii de cofris aliis fecerunt. Tandem firmato rege in ista opinione omnes simul venerunt et affirmaverunt quod in tali portali subtus columnam speculi erat infinitus thesaurus; et ne rex timeret fractionem speculi, dixerunt quod cum appodiamentis stante columna et speculo ille infinitus thesaurus poterat haberi. Qui cupiditate motus eis consentiens, cum magna multitudine hominum foderunt juxta columnam, nec periclitabatur eo quod per ligna maxima teneretur. Tandem in media nocte ad ignem accedentes percusserunt militem eneum, et ignis qui erat in subsidium pauperum extinctus est statim. Tandem acceperunt ignem alibi et posuerunt in lignis que sustinebant columnam et speculum, et fugientibus illis columna cecidit et speculum est confractum. In crastinum vero cives attendentes quod propter cupiditatem auri tantum bonum civitatis fuit perditum, ligantes regem per omnia foramina sui corporis eum auro liquefacto implebant.

Nunc, imperator, attendas quod sic est in proposito: ac tu enim habes bellum cum filio tuo et in dignitate tua imperiali duo sunt, scilicet ignis justicie et speculum, et illud speculum sum ego que prevideo omnes proditiones tibi factas. Et ideo quid faciet filius tuus? Conatur me destruere, et ideo misit clericos istos et sapientes. Unde si tu es nimis cupidus audire verba eorum, erit finaliter destructio tua. "

Tandem in crastinum ante diem surrexit imperator ut executioni mandaret mortem filii sui. Ad cujus pedes se proiciens quintus sapiens sic ait: "Domine mi imperator, non precipitetur mors filii tui sed dicas, obsecro, si tu vidisti quod opprimere volebat tuam uxorem. ” Cui imperator: "Certe non, sed hoc audivi. ” Tunc sapiens: "Nunc certe video quod tibi eveniet sicut burgensi de pica sua. ” quam narrationem affectans scire imperator, postulat sapiens ut saltem illa die mors filii differatur, et dato dono, sapiens sic dixit:

"In terra mea fuit burgensis habens picam, que omnia que fiebant in hospicio suo domino ei referebat. Et quia uxor burgensis habebat amasium et hec pica videndo eum ingredi suo domino retulisset, domina igitur indignata, post recessum viri ad aliquas partes longinquas, usa est tali astucia. Accepit enim picam et ponit in mediate juxta tegulas, et missa ancilla super tegulas, cum marcello tonitrua visa est facere coruscationes; cum projectione aque pluviam finxit. Tandem reveniente domino -[f° 91]- pica ex tempestate ficta nullum solatium ei fecit. Qui eam apprehendens, cum calefecisset et pavisset eam, pica incepit dicere: "Tonitrua, coruscationes, pluvie fuerunt hic. ” Tunc dominus requirit si esset verum, et domina respondit quod non. Qui accedens ulterius ad vicinos, scita veritate quod tempus tranquillum continue fuerat, ait uxor: "Modo potestis percipere quam stultum erat credere in aliis isti avi. Unde pacem non habebimus quamdiu vivat. ” Tunc miles volens placere uxori picam interfecit que erat custos sui hospicii.

Hec pica est filius vester qui revelabat mala uxoris vestre; et ideo ipsum nititur interficere cum dolositatibus suis. ” Cumque illa nocte imperator ingressus fuisset ad imperatricem, illa scissis vestibus, dissoluto crine dicebat affectare mortem eo quod imperator non teneret verbum suum de morte filii: "Unde, domine, aperte cognosco quod isti excecaverunt justiciam vestram sicut septem sapientes excecaverunt Herodem regem nomine.

Fuit enim quidam rex in Jherusalem Herodes nomine, et iste sic adhesit septem sapientibus ut preceptum daret in toto regno suo ut omnes facientes somnia ad eos accederent pro expositione et darent denarium auri. Qui cum fuissent ditiores rege, fecerunt eum fascinari tali fascinatione, ut quandocumque appropinquabat ad portalia civitatis perdebat visum, sed redeundo ad domum propriam recuperabat. Hoc autem ideo fecerant ut eo mortuo sibi dividerent regnum. Sic ergo per decem annos fuit Herodes quod civitatem non est ingressus. Dum ergo quadam die esset in solatio dixit Herodes sapientibus: "Omni populo et nationi prenunciatis futura et declaratis cogitationes eorum. Et ideo sub pena mortis precipio vobis ut dicatis mihi que sit causa quare perdo visum quando approximabo ad portalia civitatis. ” Qui petentes inducias, dum non invenissent illum qui fecerat illam incantationem, venerunt ad unum Merlinum nomine, qui de matre sine patre erat natus. Et quia iste revelabat quodcunque secretum, offerunt donaria ut declararet causam excecationis. Qui cum assereret se scire causam, sed eam non revelaret nisi regi, ducunt eum ad regem Herodem. Tunc Herodes interrogavit causam; Merlinus respondit: "Exeant omnes istud hospicium et ingrediamur soli cameram tuam et ibi revelabo factum clare. ” Cumque factum esset ut Merlinus dixerat, jussit removeri lectum regium. Et soli existentes in camera elevaverunt lapidem unum, subtus quem erat testudo parva, et in medio erat ignis et super ignem olla bulliens, et in circuitu ignis septem inflatores cum follicibus accendentes ignem -[f° v°]- . Tunc Merlinus: "Quamdiu ista olla erit super ignem, tamdiu sine excecatione non poteris egredi civitatem. Sed si ollam amoveres non amotis inflantibus, statim mortuus esses. ” Cumque rex quereret per quem modum potest fieri, respondit Merlinus: "Isti septem insufflantes sunt septem demones, qui sunt hic positi ad preces sapientum tuorum. Si ergo occides unum sapientem unus insufflator recedit, si vero omnes, omnes recedunt, et tunc removebis ollam et eris curatus. Et ut cognoscas deceptionem eorum exeamus foras aliquantulum. Et statim in foribus pallacii affuit juvenis, qui septem sapientes querebat pro interpretationem somnii, sibi dixit et interpretationem somnii: "Somnium tuum tale fuit: videbatur tibi quod tu eras in ripa fontis. Et dum aspiceres claritatem fontis, intrasti ejus aquam et ibi in quodam foramine rivos aureos aspiciebas. Ista ripa est talis terra tua, sita juxta tale fluvium, in qua est archa lapidea plena thesauro, in qua fodiendo dum manum immiseris, cognosces manifeste somnii veritatem. Proba ergo et postea vade ad sapientes et videbis quid de somnio dicent, et statim referes regi et mihi. ” Qui cum invenisset thesaurum et somnium sapientibus explicasset et illi cum mendaciis evasissent, facta relatione ad regem, ait Merlinus: "Fac ergo quod tibi dixi. ” Cum fuisset antiquior sapiens vocatus secrete et interfectus, statim unus sufflator evanuit; et ideo omnes illi occiduntur et omnes insufflatores evanuerunt. Et sic extincta igne et olla deposita Herodes ingredi et egredi potuit civitatem absque perditione visus.

Ideo dico tibi, O imperator, isti sapientes excecaverunt te ne posses ingredi ad interfectionem filii tui. Interfice ergo eos et tunc clare videbis quam injustum sit filium tuum conservare ad vitam. ” Tunc imperator: "Optime locuta es et promitto Deo et tibi ut interfecto filio etiam ipsi cras occidentur. ” Summo mane ante clarum diem imperator surrexit, filium carnifici tradidit et ait ut non regrederetur propter verbum alicujus, quousque filius esset interfectus. Tandem dum duceretur ad mortem, hoc videns sextus sapiens, qui nondum surrexerat, ascendit equum et pervenit ad eos, extrahens anulum de digito ductori exercitus dedit, ut conservaret juvenem quousque fuisset cum imperatore locutus. Qui ad imperatorem festinus currens, prostratus coram eo et coram nobilitate romanorum incepit clamare tanquam furiosus, dicens: "Heu! Cur electa non dissolvuntur de tanto facinore, quia innocens occidatur propter verbum falsum unius maliciose mulieris, non -[f° 92]- probato facto nec servato ordine juris! Sed nunc aperte cognosco quod tibi eveniet sicut militi juveni diligenti uxorem suam. ” Cumque imperator affectaret scire factum, ait sapiens: "Quomodo loqui potero ut tam bonus discipulus ducatur ad mortem! Jube ergo eum reduci ad carcerem et hodie differatur mors ejus, et dicam tibi postea mirabile documentum. ” Completis omnibus ad voluntatem sapientis, sextus sapiens sic ait:

"In terra mea erat quedam civitas in qua per regem extitit ordinatum ut omnis vicarius per totam noctem custodiret interfectos per curiam, ne ab aliquo possent furari; et si casu aliquo civitatem ingrederentur interficerentur sine dilatione aliqua. In illa civitate erat unus miles juvenis qui cum pulcerrima juvencula contraxerat. Et tantum se mutuo diligebant ut amor non posset ymaginari. Tandem post annum mortuus est et tantus dolor invasit uxorem quod posita supra suum sepulcrum non poterat removeri pro quacumque necessitate ab aliquo. Quod attendentes amici domumculam ei fecerunt supra sepulcrum viri, in qua uxor viri continue morabatur, et ei ab amicis ministrabantur necessaria vite. Cumque post mensem de nocte media fuisset exorta tempestas maxima, et vicarius ville perdita sua societate et gravitatem tante tempestatis non posset ferre, ingressus civitatem nec tamen ausus est ingredi domum propriam nec cujuscunque alterius. Sed vagando hinc inde habitaculum hujus mulieris stantis supra sepulcrum viri finaliter est ingressus. Et eam exhortans et ad consolationem provocans, a pulcritudine illius mulieris et facunditate verborum modo mirabili est tacta in corde; et ideo cum hylaritate vultus incepit eum interrogare si uxorem haberet. Tunc vicarius: "Domina, non! Miles sum vicarius illius civitatis, nec est mulier vivens cum qua libentius contraherem quam vobiscum. ” Tunc ipsa: "recede quia dies jam appropinquat, et voca cras parentes meos et impone eis ut cras educant me de isto habitaculo ad domum propriam, et transacto aliquo tempore ero uxor tua. ” Cumque vicarius recessisset et venisset ad custodiam suspensorum, reperit quod unus erat motus in illo intervallo, de quo rex plus volebat ut ejus punitio monstraretur. Qui subito est regressus ad dominam, licentiam petiit fugiendi, et timebat quod loco furati in patibulo poneretur. Tunc mulier: "Apporta ligones ut fodiendo meum extrahemus virum noviter hic sepultum, et ponamus eum in patibulo noviter fura -[f° v°]- ti. ” Dum extra fossam fuisset ductus, ait vicarius: "Nihil facimus, quia qui amotus est de patibulo vulnus maximum habebat in capite; et quia iste non habet, timeo ut fraus cognoscatur. ” Cui mulier: "Extrahe gladium tuum et percute caput ejus et imprime simile vulnus in eo. ” Cumque ille abhorreret, illa accepit gladium et habita informatione de figura vulneris atrocissime caput viri percussit, et una cum vicario ad patibulum portavit et eum in furcis suspendit. Tunc vicarius attendens ad ejus malitiam, dum fuisset ea abusus, contrahere contempsit cum ea.

Ita dico tibi, O imperator, postquam filius tuus fuerit mortuus et tu solveris debitum mortis, hec pessima uxor tua cum alio contrahet nec recordabitur de te sicut de cane. ” Tunc imperator: "Magna est dolositas mulieris. ”

Tunc congregans imperatrix omnes principes et parentes suos cum maximis lacrimis petiit licentiam fugiendi de terra, ex quo nolebat inimicos suos delere. Tunc imperator: "Promitto tibi absque duplicitate quod cras ante diem moriatur filius meus. ” Et illa: "Domine, frequenter promisistis mihi talia. Sed scio quod nihil facietis, quousque vobis acciderit illud quod accidit cuidam militi de terra mea de filia sua.

Fuit quidam miles qui habens filiam predilectam, in sua juventute eam corrigere contemnebat. Tandem hec impregnata a quodam scutifero, et miles propter paupertatem quam habebat non audebat se vindicare de eo, filiam suam verberavit ad mortem, et curata dimisso patre fugit ad terram longinquam. Tandem insequitur a patre et invenitur in domo cujusdam principis. Quod filia attendens accessit ad dominam terre et ad principem in cujus hospicio morabatur, et dixit de suo patre quod erat ribaldus qui secutus eam fuerat per partes diversas ut eam corrumperet. Tunc miser pater capitur et in patibulo suspenditur. Tunc illa attendens patrem suum esse mortuum, clam ad terram propriam est reversa in suis immundiciis perseverans. Sic erit de te, O imperator, si permittas filium tuum evadere ne cras occidatur omnino. ”

Et quia septimus sapiens intellexerat quod ante diem discipulus debebat mori, ante foras pallacii pernoctavit. Et dum circa auroram juvenis duceretur ad mortem, septimus sapiens, dato denario aureo carnifici ut differret mortem, sic locutus est imperatori: "O imperator, nunc dies exultacionis est tibi, et exponam me morti nisi dicam tibi tales bonos rumores et ita letos quod in vita tua nunquam similes audisti. Sed hoc non facerem nisi duo donaria concederes mihi. ” Cum requisisset que essent donaria -[f° 93]- , respondit sapiens: "Primum donum est ut hodie non moriatur filius tuus. Secundum donum est ut ab ista hora usque cras ad talem horam non loquaris non videas uxorem tuam. ” Cum hoc concessisset et juramento firmasset, ait sapiens: "Domine mi imperator, vos habebitis filium sanctum, prudentissimum et bonum, et hunc Deus probare voluit. Unde si per istos septem dies transactos locutus fuisset statim mortuus cecidisset. Quia jam cras erunt transacti, expono me morti et ponatis me statim in carcere cum eo nisi cras loquatur melius et sapientius quam aliquis homo vivens. ” Interim de patibulo juvenis reducitur ad carcerem. Et cum transiret coram patre suo, pater pre gaudio flens et expectata benedictione, sapiens septimus sic ait:

"Domine mi, in terra mea fuit quidam burgensis habens filium de prima uxore, cui invidens noverca ut posset eum confundere furata fuit cyphum aureum qui juveni ad custodiendum fuerat traditus, et posuit intra stramentum camere juvenis. Post aliquod dies noverca virum excitat ad scrutandum cameram juvenis. Tum propter hoc, tum propter alias malicias false impositas a noverca summergitur eum de mandato patricide. Cumque parentes juvenis summersi hoc scivissent interfecerunt novercam. Parentes noverce interfecerunt burgensem, et ita filius et noverca et pater mortui sunt. Si ergo tu interficis filium tuum, parentes interficient imperatricem. Parentes imperatricis interficient te. Fuge ergo, serva promissum ne eam audias, et evitentur tot mala. ”

Tunc imperator equum ascendens ad nemus distans pro venatione accessit. Et quia in nocte non est reversus, imperatrix tristis dum summo diluculo vellet ire ad eum ut instaret pro morte juvenis, custos carceris clamare incepit quod filius imperatoris rectissime loquebatur. Vadunt cursores ad imperatorem et ille festinanter venit. Et educto filio de carcere, filius prostratus coram eo ait: "Pater mi, indulgeat tibi Deus gravamina mihi facta injuste. Et nunc postulo judicium, convocationem perlamenti, ut percipias quanta sit iniquitas uxoris tue et quanta sit innocentia mea. ” Tunc pater vocem dulcissimam filii audiens deosculans et ruens super collum ejus cum fletu jussit eum indui imperialibus indumentis. Et convocato perlamento, filius in presencia omnium retulit que sibi dixerat sua noverca; et ideo justiciam postulabat. Econtra illa negabat et asserebat omnia esse vera que ipsa dixerat. Quare dantur pugiles pro utraque parte -[f° v°]- et quia pugil imperatricis per pugilem filii fuerat devictus, ipsa capta cum duceretur ad ignem confessa est plenariam veritatem de impositione falsa, et ait: "Nunc veritatem experiar de somnii mei. Videbatur enim mihi quod serpens egrediebatur de ore meo et septem aves insequerentur serpentem. Cumque cum adjutorio aquile cepissent serpentem et reduxissent eum ad me, una cum eo ardebam in igne. Hic serpens est falsitas mea. Septem autem aves sunt septem sapientes, aquila filius tuus qui denudaverat falsitatem meam. ” Tandem cum combusta fuerat et redissent cum magno gaudio, dum parabantur cibaria, imperator rogavit filium ut aliquam pulcram narrationem proponat. Tunc filius in hunc modum proferre incepit:

"Pater, unus miles fuit et dominus unius castri, qui filium habuit tante subtilitatis ut voces avium sic intelligeret ut voces humanas. Et quia castrum patris erat in insula maris (a"), dum quadam die omnes irent ad castrum et aves multe cantantes sequerentur navem (b"), dixit pater filio et uxori quam mirabilis virtus esset intelligere istas aves; cui filius: "Ego, optime quod dicunt intelligo. ” Cui pater: "Obsecro, expone et revela. ” Tunc filius respondit: "Dicunt quod vos venietis cum domina matre mea ad tantam paupertatem quod panem non habebitis ad comedendum "). Et ego veniam ad tam nobilem statum ut pro lotione manuum detis mihi aquam. ” Tunc pater indignatus eum projecit in mari et invento postea de naufragio a nautis de Sardinia est elevatus a mari, et tandem venditus cuidam militi de Cicilia (d"). Pater vero propter scelus et projectionem juvenis a suis hominibus est exhereditatus a castro, et cum uxore apud Ciciliam est exilio relegatus. Tunc tres corvi sequebantur regem Cicilie quo (e") ibat, et quia per quinque annos tenuerant hoc nec de die nec de nocte dabant ei requiem (f"). Fecit preconizari rex ut quicumque veraciter exponeret sibi presagium corvorum et causam sequele, ipse daret sibi filiam suam cum medietate regni sui. Tunc juvenis hoc audiens accessit ad militem dominum suum rogando ut presentaret eum regi, et (g") quia ipse sciebat significationem corvorum. Tunc miles gavisus presentavit eum regi, supplicando juveni ut habito bono et medietate regni non esset immemor sui. Tandem rex requirit causam, juvenis vero requirit confirmationem promissi. Qua facta, juvenis sic ait: "Hic sunt duo corvi et una corva, unus antiquus et alter juvenis, unde antiquus lasciviis vacans corvam hanc dimisit cum qua diu cohabitaverat, et conjunxit se junioribus -[f° 94]- . Iste corvus juvenis hanc derelictam ab alio in suam recepit ac nutrivit et protexit usque nunc. Et quia antiquior corvus dimissus est a junioribus, nunc vult recuperare istam quam gratis et absque culpa (h") dimisit, eo quod non potest invenire aliam corvam (i") juniorem, et nititur auferre ab isto qui sic eam protexit. Et quia iste junior modo non vult eam dimittere sequuntur te et requirunt judicium (j") cujus debet esse. ” Tunc rex habito consilio et convocatis corvis ad presentiam suam, dedit sententiam ut junioris corvi esset corva et non antiquioris. Tunc antiquior solus recessit et juvenis cum corva similiter (k"). Tunc juveni datur filia regis et militem domini minorem (l") in suo hospicio constituit. Tandem sic sublimatus est ad tantum honorem, dum quodam mane equitaret per Messanam, vidit patrem et matrem sedere ad portam cujusdam hospicii in vilissimo habitu. Et non cognitus ab eis, sed ipse eos cognoscens descendit et misit pro cibariis, ut in domo eorum pranderet. Qui portantes aquam ad ablutionem manuum, et accepisset a patre et matre aquam, dum sedissent ad mensam, ait juvenis patri: "Qua pena dignus est pater qui talem filium sicut ego sum interficit?” Cui pater: "Non possent satis multiplicari pene contra enormitatem tanti peccati. ” Cui juvenis: "Vos estis ille qui projecistis me in mari propter declarationem vocum avium; et ideo non reddam vobis malum pro malo quia a Deo ordinata sunt ista. "

"Ita dico pater, si interfecisses me, malum tibi procurasses, sed Deus me custodivit (m") a tanto malo. ”

Indexed exemplum: TE019645, TE019644
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para