Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Fide (530)

Quinto est honorum a sublevativa.

Legitur in Libro de Virtutibus quod fuerunt duo homines qui associaverunt se in via, unus magus orientalis et alter Judeus. Magus equitabat mulam quam nutriverat ad palacium suum, que portabat omnia necessaria sua quibus indigebat viator. Judeus vero incedebat pedes non habens cibum neque alia necessaria. Dum ergo fabularentur in via, dixit magus Judeo : « Que est lex tua et que fides tua? » Respondit : « Judeus sum et credo quod in celis est Deus, quem adoro, et expecto ab eo omne bonum anime mee et remunerationem et illis qui communicant mecum in lege et fide mea. Et credulitas mea est quod qui discrepant mecum in fide mea, licitum est mihi tollere sanguinem suum, pecuniam suam et omne suum, id est uxorem, parentes et genitores. Insuper est maledictum mihi si servo ei fidem vel juvo ipsum vel facio seeum misericordiam vel parco ei. Consequenter, inquit Judeus imago, demonstravi tibi jam fidem et le*em meam. Redde ergo me certum de fide et lege tua. " Cui magus : « Fides et credulitas mea est hec : in principio volo mihi bonum et filiis generis mei, nolo alicui creature Dei malum, neque sequentibus legem meam, neque etiam discre pantibus mecum in eadem; et credo equitatem et misericordiam servandam cuilibet viventi et nulla injuria placet mihi. Videtur etiam mihi quod si malum accidat alicui viventium, quod illud malum contingat mihi et me -[f° v°]- conturbet. Affecto etiam prosperitatem et incolumitatem et felicitatem 1 accidere omnibus hominibus universaliter. " Tunc Judeus m : « Quid si injuria vel offensa fiat tibi? " Cui magus : « Scio quod in celo est Deus justus bonus et sapiens cui nihillatet n, nihil secretum, nihil penitus celatur de bis que latent in creaturis, qui remunerat bonos juxta suas bonitates, malos vero et transgressores punit juxta suas transgressiones. " Cui Judeus : « Quare ergo non servas legem tuam? " Magus dixit : « Quomodo fiat hoc? " Et Judeus respondit : « Ego sum filius tui generis et tu vides me ambulare peditem fatigatum et famelicum, et tu es eques saturatus et quietus. " Cui magus : « Veritas est hoc. » Et descendens de mula aperiit manticam et extrahens cibaria cibavit eum. Deinde fecit eum equitare equitaturam. Postquam vero bene firmavit se in equitando junxit calcaria festinando relinquens magum. Tunc cepit magus clamare : « Expecta me quia confusus sumo » Judeus vero dicebat : « Nonne indicavi tibi legem meam et ejus conditionem? Et ego volo similiter confirmare ipsam opere. » Tunc festinabat mulam et magus sequebatur vestigia ejus, dicens : « 0 Judee, noli me derelinquere in hoc deserto et horribili nemore. ne forte interficiar a leonibus et moriar mala fame et dolorosa siti. Age ergo misericorditer mecum sicut ego misericorditer egi tecum. " Judeus vero magis festinans equitando procedebat nec respiciebat retro, nec intendebat dictis ejus, nec cessavit Judeus fugere donee latuit visum ejus. Quando ergo magus desperatus fuit de succursu, recordatus est perfectionis sue legis et fidei sue et illud quod dixerat : « Video scilicet quod in celo est justus Judex cui nihil est occultum nec secretum de bis que in creaturis suis latent. " Dirigens ergo caput suum ad celum dixit : « Deus meus, tu nosti quod credidi in te, in tua lege, in tuis mandatis, sanctificavi te sicut precepisti, confirma ergo apud Judeum laudem meam in te. » His dictis non longe iverat magus et ecce invenit Judeum prostratum et ejectum de mula, confracta tibia et leso collo. Mula ergo stabat ex opposito a remotis, que videns magum cognovit eum dommum suum propter muterculam suam. Equitans ergo ipsam et derelinquens Judeum in dolore mortis, recedebat. Judeus ergo clamans dixit : « Bone Crater, pro Deo habe misericordiam mecum, quia confusus sum et morior, indigeo pietate, miserere et serva legem tuam que contulit tibi victoriam quia superasti me. » Tunc cepit eum magus increpare dicens : « Tu maledicte, peccasti in me, dereliquisti me sine misericordia. » Cui -[f° 96]- Judeus : « Noli reprehendere quia ostendi tibi quod hec est lex mea et fides mea, in qua certus sum et inveni parentes meos antiquos x in hac lege perseverantes. »

Tunc misertus est ejus magus et portavit post se donec perveniret ad locum destinatum et ipsum tradidit genti sue, qui post dies aliquos expiravit. Quod y audiens vera rex illius civitatis opera (Z) istius magi, fecit eum vocare et constituit eum bajulum suum propter opera sua piao

Indexed exemplum: TE019672
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para