Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Filiis (532)

Item ad idem. Legitur etiam quod quondam fuit quidam rex qui habuit unicum filium in cunabulis. Dumque appropinquaret morti. , tradidit eum cuidam procuratori suo fideliter nutriendum, et quando tempus congruum advenisset restitueret sibi regnum. Moritur rex, infans cum alio infante ejusdem etatis illius procuratoris nutritur in loco ignoto. Et cum tempus congruum advenisset -[f° v°]- cives requirunt ut rex naturalis susciperet regnum. Et quia procurator suum filium proprium sublimare voluit in regem, et semper nutriendo dixit quod filius suus erat filius regig et filius regig erat filius suus, cum cives nescirent discernere eo quod occulte fuerant nutriti, a quodam sapiente tria signa probationis habuerunt.

Primum signum erit tale : « V os accipietis statuta regig mortui et in presencia juvenum aliqui reprobabunt et aliqui commendabunt c, et ille puer qui adheret contemnentibus est filius. procuratoris.

Secundum signum sive experimentum erit tale : veniet unus vestrum ex una parte et alius ex alia parte, et dicetur in presencia puerorum quod unus vestrum vulneravit regem mortuum, et alter servivit sibi ex corde; ille puer qui movebit se contra vulnerantem et adherebit diligenti ille est filius regis, sed ille qui dissimulabit ista audire est filius procuratoris.

Tercium experimentum erit tale: vos ducetis ambos istosll per omnia edificia patris et per omnia hospicia in quibus fuerat moratus, et ultimo ducetis eos ad sepulcrum regis mortui quod erit apertum; et ille qui cum diligentia aspiciet et cum gaudio edificia et hospicia regis mortui, et stare in illis est sibi delectabile, et viso corpore patris flebit fortiter, ille est filius naturalis regis et alter est filius procuratoris. »

Cumque cives istis signis eos probassent, inventum est quod ille quem procurator volebat sublimare non erat filius regig sed procuratoris; et ideo cives suum dominum naturalem accipientes, procuratorem et filium ejus in vinculis ligaverunt.

Loquendo spiritualiter iste rex est Christus, procurator est mundus , filius regis est justus, filius procuratoris est vanus peccator vel malus; qui in hac vita equaliter nutriuntur. Et quia cives celestis curie vel matris ecclesie filium naturalem requirunt, et mundus vult ponere suum, tribus experimentis probantur. Primo in custodia preceptorum, sacramentorum et consiliorum que sunt statuta Christi. Secundo in extirpatione et in odio viciorum malorum et in dilectione bonorum qui servierunt Christo. Tercio in complacencia virtutum caritatis, penitentie, justicie, humilitatis et temperantie, 1 que sunt edificia, et in compassione lacrimabilis. mortis Christi qui aspicitur in cruce.

Indexed exemplum: TE019674
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para