Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Furto (548)

Item ad idem. Refert Jacobus de Vitriaco quod quidam burgensis haberet cupam auream sed concussam in pede, hoc sciens, quidam latro empto lucio pisce a ad dominam accessit, et ait : « Dominus mandat vobis ut paretis istum lucium, quia invitavit hospites hodie ad prandium, et mittatis sibi cupam quia vult quod reparetur ut bibant in ea. » Que ei tradens, dum lie fugisset et socio enarrasset, ait socius : « Ego ad hoc recuperabo lucium. » Et dum dominus discurreret hinc inde seita veritate de furto, secundus latro accessit ad uxorem flentem et ait : « Gaudete quia inventus est Jatro et do minus mandat ut mittatis sibi lucium, quia debet suspendi ad collum latronis una cum eo. » Que gaudens tradidit et remansit magis delùsa.

Loquendo spiritualiter, isti duo latrones sunt demon et mundus. Demon habet animam propter res temporales, sed mundus eas recuperat privando nominem omnibus bonis temporalibusj.

Indexed exemplum: TE019690
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para