Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Ambitione (55)

Quarto est pauperum depaupertiva.

Unde legitur in Libro Judicum quod omnes arbores fecerunt capitulum simul et voluerunt eligere regem; quia vero ficus habebat fructus dulcissimos ipsam voluerunt habere vel ungere regem. Et quia in regimine oportebat dimittere dulcedinem fructuum, noluit. Venerunt ad vitem et illa etiam noluit. Tercio venerunt ad ramnum que sub ambitu ambitionis sue illas complectens suscepit regnum.

Ficus est vir contemplativus qui scit honores et dignitates esse transitorias. Ne ergo perdat dulcedinem contemplationis exeundo ad negocia temporalia, omnem prelationem fugit. Vitis autem est vir succensus caritate qui implicatus temporalibus timet perdere devotionem, pietatem perfectam, amorem divinum, et ideo non vult recipere regimem aliorum. Ramnus qui de se emittit aculeos et pungit tangentes se, ambiciosus est, qui omnes torquet, acerbius cruciat, molestius inquietat, subditos comburit incendio infernali vel rixatum aut inhoneste conversationis, omnes spoliat et nulli miseretur.

Notes:
  • Jug. 9, 815
Indexed exemplum: TE014131
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para