Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Gloria Dei (555)

Tercio cogitationem a clarillcat. Legitur quod quidam affectans aliquid cognoscere de Gloria Beatorum, cuidam sancto literam scripsit ut sibi mandaret. Tunc ille fecit fIeri pixidem. argenteam sex laterum. ln primo posuit Deum cum Virgine, in secundo sculpsit viridarium, in tercio quandam pulcram societatem, in quarto quoddam tentorium, in quinto quandam coquinam magnam cum igne plenam, et in sexto quoddam hospicium. Et vocato illo principe dixit quod in illo pixide poterat aliquid cognosci de Gloria Beatorum.

« In primo angulo debet considerare quomodo infInita bonitas Trinitatis ex sui visione infInitas delectationes causabit, et quomodo omnes delicias C et omnia bona presentis miserie sunt tanquam parvissime gutte que fluxerunt ab illo fonte, in quo bibunt electi. Interim ibi videbitur humanitas Christi hominis conditricem . Item debet considerare quam mirabile gaudium exit in eis quando cognoscerent mirabilem modum unionis nature humane ad divinam, ubi Crater secundum carnem aspicitur Deus.

In secundo angulo debet considerare amenitatem Paradisi, in quo est infinita bonitas, loci -[f° v°]- puritas et latitudo summa.

In tercio angulo considerabit societatem angelorum h, Sanctorum, que erit perfectissima amicabilis et nobilissima.

In quarto angulo aspicies Corporis Christ clarificationem habens omnem pulcritudinem, subtilitatem, agilitatem et impassibilitatem. ln aspectu aliorum erit summa delectatio, in conspectu inferiorum summa dominatio, respectu sui spiritus prompta executio.

In quinto debes considerare gaudium quod provenit electis ex damnationis vitatione, ubi est locus summi cruciatus : hostes stant ibi ligati et peccatum stat ibi inclusum.

In sexto debes considerare gaudium quod provenit electis Dei, qui exiverunt carcerem hujus 'mundi in quo de morte ad vitam, de naufragio ad securum portum, de bello ad triumphum pervenerunt. Hic nullum gaudium plenum, nullum gaudium securum, nullum purum. »

Cum ille hanc interpretationem pixidis didicisset, tanta fuit inundatio lacrimarum et compunctio vite ut 1 vix in re temporali complacientiam reciperet, et vendito m longo tempore servivit Deo.

Indexed exemplum: TE019697
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para