Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Incarnationis Virtus (589A)

Item ad idem. Domina quedam devota delicias seculi fugiens, frequenter se orationibus mancipiebat et speravit quod infanciam Christi aspiciebat, et sepe rogabat Dominum ut sibi dignaretur ostendere faciem puericie sue. Et ecce in quodam festo Natalis Christi, ipsa sola in ecclesia orante, astitit puer pulcerrimus accedens ei. Ipsa autem nesciens quis esset, quesivit ab eo si sciret "Ave Maria", respondit puer predictus et fecit sic, et cum diceret "Benedictus fructus ventris tui", dixit puer: "ego sum ille!" et evanuit. Illa vero jubilando clamavit: "revertere! revertere puer!" per XXX dies non cessans clamare. Et ecce XXX die, venit Jhesus dicens "Veni ad me dilecta mea, quia delicias seculi fugisti et in me dedicata fuisti. Veni et utere deliciis quas tibi preparavi. " Illa statim expirans, cum eo migravit ad celum.

Indexed exemplum: TE020145
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para