Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Incarnationis Virtus (589B)

Item. Legitur quod quedam mulier que multis annis publica meretrix fuit, quadam die vidit deportare Corpus Christi in pixide, et cepit cogitare: "Heu! me miseram! quomodo audeo ego stare in conspectu illius, qui omnia peccata vidit, quem tantum offendisti, qui tanta pro te sustinuit. " Tandem cogitavit quod audiret predicata, quod Dominus omnibus communis esset. Et ideo in diversorio in minuta via nasci voluit, ut omnem se eumdem exhiberet. Et ideo, in campo crucifigi et mori voluit, quia est flos campi, qui ab omnibus colligitur. Et hec cogitans, compuncta est, et cucurrit cum lacrimis ad sacerdotem, cadens in lutum ante pedes ejus, et ait: "Domine Jhesu Christe, si tu es ille qui pro salute peccatorum natus es de Maria Virgine, et suspensus es in cruce, miserere mei peccatricis secundum magnam misericordiam tuam!" Et respondit vox de pixide dicens: "Filia mea, vade. Dimissa sunt tibi omnia peccata tua et amplius noli peccare. "

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para