Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Amicicia (61)

Item ad idem. Fuerunt duo milites summo amore concordentes, cum igitur unus illorum cognovisset quod aliqui mortem alterius procurabant et hoc proditorie, qualibet nocte istum ad lectum suum ducebat et indutus vestibus -[f° 9]- illius qui habebat inimicicias properabat. Quadam igitur nocte irruentes emuli et decepti interfecerunt non emulum sed alium. Mane facto viderunt istum vivere et alium occisum; cognitum et punitum fuit malum illorum et laudata fidelitas militis, qui mori voluit ut amicum liberaret.

Miles unus est Filius Dei, alter est homo, invidi sunt septem peccata mortalia et principes eorum. Lectus est arbor in qua Adam peccavit et in qua crucifixus fuit Christus. Vestis est humanitas. Voluit igitur Christus occidi ut homo viveret.

Indexed exemplum: TE014135
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para