Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Judicio Extremo (610)

Item ad idem. Dicitur quod quidam rex fuit quem nemo unquam potuit facere ridere. Cum autem quidam mimus hoc audivisset, ait : « Si mihi bonum castrum daretur, ego facerem ridere dominum nostrum regem. » Facta igitur promissione, cum ad regem accessisset et fecisset quicquid potuisset ut rex rideret, nihil impetravit, et ait : « Rex noster optimus monachus esset. » Nec propter hoc risit nec ei respondit verbo sed facto. Fecit enim fieri cathedram de lignis putridis que vix clavem poterant recipere. ln summitate vera cathedre gIadium pendentem cum tenui filo et in profundo ignem copiosum; sic ordinavit ut, si gIadius a cecidisset, mimum stantem in cathedra per medium divisisset. Si vera cathedra fracta fuisset cecidisset in ignem. Quem nemo pro tempore extraxisset quin fuisset combustus. Flenti igitur mimo rex ait : « Ride nunc et non fleas! « Quomodo possum, inquit, ridere cum ista contra me sic videam ordinata! »

Et ait rex : « Sic nec ego quando video me in cathedra hoc est in mortali corpore, habente quatuor pedes id est quatuor elementa. Quod si frangitur per mortem video ignem inferni subtus me et super me gIadium justicie Dei. Sicut ergo tu non rides nunc, sic nec ego quando considero ejus terribile judicium. »

Indexed exemplum: TE019753
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para